Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

958 orator crucifixus Filiummasculum. Hic namque draconis faucibus ut subtraheretur “raptus est a ad Deum et ad thronum eius: b Mulier veroc fugit in solitudinem” [Apoc 12, 5-6]. a add. “filius eius” (BSV) b add. “et” (ibid.) c om. (ibid.) Interea temporis erumpit ex aula coelesti divinae militiae Imperator, Michael, cumque sua legione draconem aggressus profligat, deicit, terrae allidit. Iniquissime tulit hanc, sibi ab auxiliaribus Divae illius copiis illatam stragem serpens antiquus: quapropter resumptis iterum viribus eandem persequitur. Verum datis illa sibi coelitus alis duabus tempestive denuo avolat in solitudinem: “Postquam vidit draco” (sic rem divinus vates describit) “quod proiectus esset in terram, persecutus est Mulierem, quae peperit masculum: et datae sunt Mulieri alae duae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum” [ibid., 13-14]. Pientissimus scriptor Bernardinus de Busto55 per hanc admirandam Mulierem sidereo diademate redimitam, Phoebea lampade cinctam, Lunae ceu scabello sacris plantis innitentem, et ingentibus alis instructam, ipsissimam V. Deiparam, iustorum et multo magis peccatorum Patronam et Advocatam singularem, omnino vult intelligi, dum sic visionem Ioannis explanat: “B. Virgo sub alis suis nos custodit, et ab insidiis nos protegit. Ipsa enim est Mulier, cui datae sunt Alae Magnae [d2r]: una Ala misericordiae, sub qua peccatores confugiunt, ut Deo reconcilientur; alia est Ala gratiae, sub qua iusti consistunt, ut in gratia conserventur”56. Sed cur prima Ala peccatoribus est protegendis assignata, iustis postmodum altera? Forte ideo: quod iusti possunt ipsi facile sibi 55 Cf. Di Fonzo Lorenzo, Bernardino de’ Bustis, in: ECat II, 1405-1406, ubi legitur quod iste “grande predicatore francescano” († 1513/15) “sulla Beata Vergine pubblicò [...] la sua opera maggiore e più diffusa, il ‘Mariale de singulis festivitatibus B.V.M.’, composto nel 1492...”. 56 Hunc textum non potui invenire, inveni tamen eamdem ideam diversis verbis expressam:“Deus [...] ei [BMV] commisit [...] officium [...] super iustos et bonos, ut eos in gratia Dei custodiat. [...] Item super peccatores et malos, ut ad penitentiam recipiat et convertat. Et ideo appellatur mater misericordiae”, in: Berdardinus de Busti, Mariale..., s.l.e.a.,Pars XI, Sermo II.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==