957 verbum iii electis admixti sunt”52. Sic enim vos malos cum bonis in Ioanne Dominus noster Virgini commendasse censendus est: vobis eam pro benefica Parente obtulit. “Dixit Matri suae: Mulier, ecce” (unumquemque nostrum, bonum aeque ac malum denotans) “filius tuus. Deinde discipulo:” (nimirum, cuivis homini, aeque iusto ac peccatori) “ecce Mater tua”. Hinc religiosissimus Pater Richardus a S. Laurentio, singularis Divinae Genitricis encomiastes53, quo loco staret illa iuxta Crucem Iesu, innuens, praeclare mihi favet his verbis: “Christus moriens ipsam”, nempe Matrem suam integerrimam, “habuit ab Aquilone, quo significantur peccatores: quasi hoc ipse diceret, quod ipsa mediante, dextram a extenderet peccatoribus congelatis”54. Cum itaque sit rarus inter mortales, qui se non sentiat multis delictis oneratum poenas mereri sempiternas, videat, obsecro, quam singulari studio pietatis, ac fervore devotionis, prosequi debeat Virginem Matrem, a cuius clementia certissimam salutem non modo possit expectare, sed etiam teneatur. a add. “suae propitiationis” (RLLM) Dignissimam memoratu rem, nec a meo proposito alienam, vates Apostolicus capite duodecimo suae Apocalypseos notavit. Refert ibi: exhibitam sibi fuisse, Mulierem amictam Sole, pedibus [dv] insistentem Lunae, stellis duodecim nitidissima tempora circumornatam, partui se accingentem. Verum praesentissimus aderat draco, caram puerperae sobolem, quam primum in lucem fuisset edita, voraturus. Enixa tamen est absque periculo coelestis Mulier 52 In PL 76 (Opera Omnia S. Gregorii Papae I, cognomento Magni) textum hic allegatum secundum indicem generalem invenire non potui, sed ibi saltem in 3 locis (n. 1009, col. 589; n. 1637, col. 1285, n. 1638, col. 1286) idem verbis diversis asseritur, nempe: quod Ecclesia ex malis bonisque componitur. 53 Cf. Piolanti Antonio, Riccardo di San Lorenzo, in: ECat X, 861-862, ubi de eo legitur quod fuit “teologo del sec. XIII” et quod scripsit, inter alia, ‘Mariale’ o ‘De laudibus B.M.V. libri XII, a cui è legata la sua fama”. 54 Richardus a S. Laurentio, De Laudibus B. Mariae Virginis Libri XII, Duaci 1625, Lib. II, col. 86 (Particula prima de causis quare Mariae serviendum, Causa 16: “quia sicut filius ‘est mediator Dei et hominum’, 1 Tim 2, sic et ipsa nostra ad fili- um est mediatrix, qua scilicet mediante, venit ad nos filius Dei: et qua mediatrice ad filium pervenitur. Ad quod innuendum, Christus moriens etc.”).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==