956 orator crucifixus nigne relaxat, humano generi scripsit securitatem: ut consolatio spesque totius populi, absolutio unius desperati esset, et privatum donum cresceret in publicum beneficium”49. [c 4v] Oratoris Crucifixi Verbum III Dixit Matri suae: Mulier, ecce Filius tuus. Deinde discipulo: Ecce Mater tua (Io 19[, 2627]) Clementissimam V. Mariam Esse Peccatorum Matrem, hos Illius Esse Filios, in Ioanne a Redemptore eidem commendatos Gratulor hanc felicitatem castissimo Ioanni, quod ei Dominus noster moriturus in Cruce virgini Matrem Virginem commendaverit. Sed una vehementer gaudeo: eidem pientissimae Genitrici Dei peccatores quoslibet pro filiis in Ioanne fuisse commendatos. Eruditus enim Divini verbi paraphrastes Cornelius50 ita hic in persona Christi Matrem sacratissimam alloquitur: “O Mater! esto deinceps mulier fortis et generosa: quae mei loco sis basis, petra, et columna meae Ecclesiae; ut eam robore tuo fulcias et omnes contra eam tentationum procellas tua constantia, consilio, oratione, elidas et dissipes, non tantum nunc, sed et adeinceps [dr] omnibusa saeculis, usque ad finem mundi”51. a-a “omnibus deinceps” (CLCE) Bono animo estote, peccatores. Ecclesiam suam crucifixus Iesus pientissimae suae Matri commendat: illam, dico, Ecclesiam, “in qua”, teste Magno Gregorio, “mali cum bonis, reprobi cum 49 Hunc textum s. Augustini in eius operibus invenire et verificare non potui. 50 Vide: super, (Verbum II), nota 33. 51 CLCE, t. IV, p. 448.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==