Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

955 verbum ii damnatione es?a Et nos quidem iuste: nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit” [Lc 23, 40-41]. a “es.” (BSV) O Latro! aude iam plura. Hic, quem defendis, insons, Deus est: tuus Redemptor est: pro te ista, quae obstupescis, libenter ille patitur. Quin magis illum tibi forti deprecatione concilias? Facit, et, “Domine”, ait, “memento mei, cum veneris in Regnum tuum” [Lc 23, 42]. Et hac voce non potuit mansuetissimum Domini pectus expugnari? expugnatum est. Concessit bonus Dominus reo veniam, “et dixit illi a: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso”. a add. “Iesus” (BSV) Hoc audiens Chrysostomus plane admirabundus disserit: “Iste Latro de ligno mercatur salutem, hic latro furatur coeleste imperium, vim facit Maiestati”46. Qua ratione? seria, licet sera, poenitentia. Advertens enim delicta sua conteritur, ac summo Sacerdoti Iesu secum crucifixo humillime confitetur. Hinc memoratus Doctor in alias voces iterum erumpens: “Praedonem”, ait, “et raptorem paradisi vidisti? quomodo neque in cruce artis suae obliviscitur, sed per ipsam confessionem praedatur regnum”. Unde felicissimum ratus D. Cyprianus Carthaginensis Praesul et Martyr47 sic profatur: “In cruce Latro confitens non tantum indulgentiam meruit, sed Christi familiaris effectus, praemissus est in paradisum, et factus est particeps regni, per confessionem b collega martyrii”48. b add. “factus” (CLCE) Docuit nos hic Latro Poenitentia coelum reserare [c4r] aut ex- pugnare: docuit furari, praedari, rapere, divitias immortales. “Non enim hoc illi soli” (ut cum Augustino concludam) “praestitum esse deprehendimus. Nam dum tantum reum Christus Dominus be46 Chrysostomus, De Cruce et Latrone, hom., in: CLCE, t. III: In SS. Marcum et Lucam, p. 460. 47 Cf. Pellegrino Michele, Cipriano, vescovo di Cartagine, santo († 258), in: ECat III, 1685-1691. 48 Cyprianus, serm. De passione Domini, in: CLCE, t. III, p. 459.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==