Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

954 orator crucifixus novae Ierosolymae, non aliter a nobis posse capi animadverto. En ducem strenuissimum D. Ioannem Baptistam verbis operibusque nos eo provocantem! Vultu ieiuniis emaciato, oculis profunde capiti mersis, camelina pelle rigidus, pedes nudus, exsanguis, exhaustus, divini tantum Spiritus affluentia repletus, praedicat baptismum poenitentiae: arietem coelo expugnando suppeditat: vi magna rapiendum ostendit: pulsandum gemitu, effringendum ieiuniis, piis largitionibus, apud custodes eius proditionem emendam: quodsi hoc sanctum [c3r] stratagema non succedat, per stragem corporum nostrorum, per mortificationem, dico, membrorum contra animas militantium eo irrumpendum. Fructus poenitentiae dignos qui facit, Regnum coelorum violentus raptor ingreditur; nec ei audet se, nec potest opponere Deus ipse, quandoquidem seipsum tali iuramento obstrinxit apud Ezechielem: “Vivo ego [...]: nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat”. Quod cum ita sit: “convertimini, convertimini a viis vestris pessimis: et quare moriemini domus Israel?” (Ez 33[, 11]). Quare damnari potius vultis, quam salvari, o peccatores! quo- rum gratia Christus, Dei Filius, incarnatus, passus, crucifixus, mortuus est? Si vobis coelum scelera obseravere, arripite poenitentiae arietem et hasce seras convelletis, vique vobis aditum ad vacuas inde pulsorum Angelorum sedes patefacietis. Ne dubitate, vos id effecturos, quod iam unus ex genere latronum effecit. Pendebat is in furca sua iuxta dextrum crucifixi Servatoris latus, et forte hunc pro inimicis Aeterno Patri supplicantem audiebat. Hinc cogitare coepit et statuere secum: illum esse integrae vitae, scelerisque purum, iustum prorsus et innocentem tam diro supplicio affectum. Praeterea superveniente maiori lumine agnoscit facinora sua pessima, quorum causa damnatus erat temporali morte, aeterna damnandus. Et quamvis assentatus Hebraeis in pientissimum Iesum paulo ante blasphemias cum iisdem evomeret, interea [c3v] tamen repentino vicini Solis fulgore mutatus palinodiam canit. Nam socium et supplicii et blasphemiae audacter aggressus: “Neque tu times Deum” (arguebat) “quod in eadem

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==