951 verbum ii efficaci sermone cunctos ad eam hortatus: “Facite ergo” (aiebat) “fructus dignos poenitentiae” [Lc 3, 8]. Aliis vero opulentioribus, at forte non prodigis in egentiores pias largitiones persuadens: “Qui habet duas tunicas” (dicebat) “det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat” [Lc 3, 11]. Publicanorum deinde avaritiae [cv] habenas iniiciens: “Nihil amplius” (dicebat) “quam quod constitutum est vobis, faciatis” [Lc 3, 13]. Tandem et milites, quorum plurimi profecto rapinis et oppressione pauperum ad luxuriam usque abutebantur, nec alio fine invalidae plebis fortunas exhauriebant, quam ut lautissimis conviviis faedisque compotationibus eas absumerent, ita allocutus est: “Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis; et contenti estote stipendiis vestris” [Lc 3, 14]. Haec Vocis illius in deserto clamantis concio tam fuit efficax, ut integras fere legiones hominum sceleratorum ad coelum poenitentia expugnandum concitaverit. Disertissime hoc coelestis ipsa Veritas his apud Matthaeum verbis testata est: “A diebus Ioannis Baptistae a Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud” [Mt 11, 12]. a add. “usque nunc” (BSV) Quod testimonium illustrans doctus interpres Cornelius35: “Peccatores”, inquit, “ut publicani, meretrices et Gentiles, ipsis Pharisaeis et Iudaeis, qui sibi solis quasi filiis Abrahae hoc debitum putabant, fervore spiritus et poenitentiae Regnum coelorum praeripiunt, eripiunt, auferunt”36. “Vim” enim “facimus Domino” (ut mellifluus docet Ambrosius) “non compellendo, sed flendo; non provocando iniuriis, sed lacrimis exorando; non blasphemando per superbiam, sed per humilitatem moerendo”37. 35 Cf. Holzmeister Urbano, Cornelio à Lapide, S.J., in: ECat IV, 569, ubi legitur quod is fuit “celebre esegeta” (1567-1637), qui “commentò tutta la S. Scrittura ad eccezione di due libri...”, et laudatur eius “grande erudizione”, “scrupulosa diligenza” et “luminoso ingegno”. 36 Cornelius à Lapide, S.J., Commentaria in Quattuor Evangelia, ed. V, Taurini-Romae 1941 (CLCE), t. I: In S. Matthaeum, Pars Prior, pp. 391-392. 37 Ibid., p. 392. Hic textus s. Ambrosii ab auctore OC mediante dicto opere Cornelii à Lapide desumptus est, ubi citatur: lib. V In Lucam, serm. 5.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==