950 orator crucifixus Quod ut nobis clarius elucescat, sciendum est, binas claves esse inter Ecclesiae Sacramenta, quibus coelum nobis reseramus: Baptismum nempe, ac Poenitentiam. Et Baptismus quidem, docente sancta Tridentina Synodo, “aita hominesa innocentes, bimmaculatos, puros, innoxiosb, ac Deo cdilectos efficitc, [...] ut nihil prorsus eos ab ingressu coeli remoretur”33: quoniam Veritatis aeternae promissum est: “Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit” [Mc 16, 16]. Poenitentia vero commissa lapsorum post Baptismum peccata sic excoquit, ac emundat, ut ad pristinum nitorem per eam redeuntes digni coelo reperiantur. Ac proinde tam in sacris literis quam a sanctis Patribus baptismus vocatur; quod quemadmodum ille [cr] renatis per aquam, ita haec a peccato resuscitatis per gratiam coelum pandit. Patet igitur iustis et innoxiis coeli porta Orientalis, at etiam peccatoribus contritis et poenitentibus patet Aquilonaris: quae ideo per omnia similis primae ab Ezechiele visitur, ut agnoscamus aeque peccatores coelestis gloriae donis cumulari, ubi seriam poenitentiam egerint, atque eos, qui nullo scelere innocentiam suam originalem polluerunt. a-a om. (CTV) b-b “immaculati, puri,. innoxij” (ibid.) c-c “dilecti effecti sunt” (ibid.) O peccatores! apprehendite hanc clavim felicem Poenitentiae, ne soli innocentes coelo gaudeant; illis coelum Baptismus aperit, vobis, modo velitis, aperiet idem Poenitentia. “Omnes enim, qui ab utero etc.”34 Diximus aperiri coelum Poenitentia, restat, ut idem eadem expugnari probemus. Prodromus ille Solis aeterni Ioannes post- quam coepit doctrinae suae radios super fluenta Iordanis diffundere, plurimos ad se status omnis ac sexus mortales pertraxit, et adeo illuminavit, ut visis peccatorum suorum tenebris illum serio de modo fugandi easdem compellaverint. “Quid ergo faciemus?” [Lc 3, 10]. Tum is nullam certiorem ac solidiorem luminis gratiae recuperandi videns rationem quam sit Poenitentia, brevi sed 33 Cf. Concilium Tridentinum, Venetiis 1570 (Sessio Quinta, Decretum de peccato originali), p. 19. 34 Lector refertur hic ad textum Radulphi praevie allegatum; v. no. 32.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==