Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

949 verbum ii Vultis et vos, o peccatores! capere paradisum voluptatis? Effingite frameatos Cherubinos: poenitentiam ardentem arripite, quae vos excubiis paradisi efformet similes: sic pro Coelitibus agniti ad munitissimam illam portam admittemini, sic ad lignum vitae perrumpetis. “Qui ad Deum convertitur, etc.30” Ezechiel vates nutu Dei sublatus fuit in “montem excelsum”, “super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad Austrum” [Ez 40, 2]: cuius Civitatis portae Orientalis et Aquilonaris in omnibus plane mensura et modo conveniebant [cf. ibid., 627]. Radulphus31 hoc non absque arcano factum esse contemplatus sententia sua propositum meum confirmat. Dicit enim Civitatis Ezechieli monstratae (quae non alia sit quam coelestis paradisus) portas aequales esse propterea: quod tam iusti, qui per Orientalem portam eo ingrediuntur, quam poenitentes [b4v] peccatores, qui per Aquilonarem admittuntur, plane sibi sint aequales. Quamvis enim peccatores iustitiam originalem amittant, per dignos tamen poenitentiae fructus ad innocentium sane statum perveniunt. Unde sicut his porta patet Orientalis in paradisum, eo modo patet illis Aquilonaris, parem cum iustis ad Superos habent ingressum. En mentem doctissimi interpretis affero: “In Ezechiele” (inquit is) “porta ad Aquilonem ea omnia, quae porta ad Orientem, perhibetur habere. Omnes enim, qui ab utero in innocentia perstiterint, portam ad Orientem habent, quia eis Regni coelestis aditus a lumine, quod acceperunt patet; et omnes, qui in peccatum postmodum lapsi torporis sui frigore sunt depressi, si per poenitentiam redeant, portam ad Aquilonem habent, quia eis etiam post peccati frigora Regni aditus per misericordiam patet”32. 30 Auctor lectorem ad praeviam allegationem (v. no. 2) refert. 31 Probabiliter hoc nomine indicatur Radulphus Ardens (saec. XII), praedicator, qui homilias In Epistolas et Evangelia dominicalia reliquit. Cf. Gründel J., Radulfus Ardens, in: LThK VIII, 967s. 32 Non potui in homiliis huius Radulphi nec in harum editione PL 155 secundum indicem, nec in editione Parisiis 1567 facta secundum annotationes marginales, textum hic allegatum invenire, quamquam in his homiliis adsunt nonnulla alia commentaria ad Librum Ezechielis.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==