Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

948 orator crucifixus etiam in signum laetitiae explosis tormentis hostem intro admiserunt26. Hac arte portum ille cepit, et paulo post oppidum ipsum. j “Barbarussa” (OC), erronee tamen Tartarorum quoque Asiaticorum Rex, ab Usangeio (narrat hoc Martinus Martinius S.I. scriptor27) [b 4r] impigro et fidelissimo Sinici Imperatoris Duce in suppetias Domino suo contra latronem Licungzum ferendas vocatus, tale vocanti dedit monitum: “Ut nos- tra certa sit victoria, suadeo, ut tuos milites Tartarica veste ac pileo, scissisque capillis uti iubeas: ita fiet, ut latro nos omnes Tartaros credat”28. Credidit, et potentiam veritus fugit. Verum et Poloni, Premislo aurifabro stratagematis authore, et mox in proemium Principe, caesis per insidias Ungarorum Moravorumque cohortibus, arma vestesque caesorum induti etiam in castra pro suis quasi victoribus recepti fuerunt; quibus feliciter hostem, provehente astu fortunam, exuerunt29. 26 Cf. ibid.: “et [ut] effusis ad spectaculum oppidanis, multis de more tormentorum bombis salutaretur”. 27 Cf. Huonder A., Martini, Martino (1614-1661), in: EC IX, 730, ubi M. Martini dicitur fuisse “distinguished Austrian Jesuit missionary to the Chinese, in the XVIIth century”. De suo opere ibi haec leguntur: “Of the great chronological work which Martini had planned, and which was to comprise the whole Chinese history from the earliest age, only the first part appeared: Sinicae Historiae, Decas I (Münich, 1658). His De Bello Tartarico Historiae (Cologne, 1654) is also important as Chinese history, for Martini himself had lived through the frightful occurrences, which brought about the overthrow of the ancient Ming dynasty. The works have been repeatedly published and translated into different languages”. 28 Martinius Martinus, De Bello Tartarico Historia, Antverpiae 1654, p. 76. 29 Cf. Cromer Martinus, De Origine et Rebus gestis Polonorum Libri XXX”, Basileae 1568, p. 22, AB (l.II), ubi inter alia legitur: “Vincentius [Kadłubek] memorat [...] hominem quendam plebeium et aurificem, Praemislum nomine,coadunata aliquanta manu voluntariorum militum, huiusmodi arte hostem circumvenisse: nempe[...] illos, cum longius in sylvas fugientes Polonos persequi instituissent, in praeparatas a Praemislo insidias praecipitatos, et conscisos esse. Polonos deinde caesorum armis indutos, ad castra hostilia contendisse, et pro sociis atque commilitonibus habitos, in imparatos et nec opinantes impetum fecisse, magnamque stragem edidisse. Ad extremum [...], hostes [...] ingloriosos Polonia excessisse”; p. 23: Ob tam praeclarum igitur facinus [...] Praemislus omnium acclamationibus princeps renunciatur. Cf. etiam: Długosz Ioannes, Historiae Polonicae Libri XII, t. I, Cracoviae 1873, pp. 7677, ubi tamen legitur de diverso astu seu “stratagemate”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==