Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

945 verbum ii sed [b2r] magnum erit praemium in futuro. Qui dilexerit inimicos, hic erit Dei amicus: non solum amicus, sed et filius”18. O felicissimum hominem, qui per inimicorum dilectionem et remissionem peccatorum consequitur, et in Dei filium adoptatur! Obsecro igitur vos cum illo aurei oris Pontifice19, qui summas iniurias a summis inimicis irrogatas sibi patientissime tulit: obsecro vos quotquot nomen Christo dedistis, “ut obtemperemus doctrinae Christi, et non solum diligentes diligamus germane, omni odio et rancore ab animabus nostris eliminato, sed et eos, qui hos- tiliter nos persequuntur, diligere studeamus. Nec enim aliter nos salvari possibile erit. Immo magis diligere studeamus inimicos, utpote eos, qui nobis innumerorum bonorum sunt authores. Sic enim et peccatorum nostrorum remissionem invenire, et humiliata mente, et contrita anima, Deum precari poterimus”20. [b 2v] Oratoris Crucifixi Verbum II Amen dico tibi: hodie mecum eris in Paradiso (Lc 23[, 43]) Paenitentia Coelum Expugnari Iosephus Patriarchae Iacobi filius, patri unice dilectus, et ob id divinosque favores fratribus invisus, ab hisque venditus Ismaelitis in Aegyptum auferendus, et hic scelere nefariae coniugis Putipharis principis exercitus Pharaonis in carcerem coniectus, cum in hoc duos socios, nempe pincernarum pistorumque regiorum 18 Textum hic allegatum in operibus s. Augustini secundum indicem generalem ad ea annexum invenire non potui. 19 S. Ioannes Chrysostomus († 407), archiepiscopus Constantipolitanus (ab an. 387), “il più grande oratore cristiano, uno dei più grandi oratori di tutti i tempi, fu Giovanni, detto dai posteri a partire dal sec. VI Crisostomo (cioè ‘dalla bocca d’oro’)”. Cf. Cataudella Quintino, Giovanni Crisostomo, santo, in: ECat VI, 534535ss. Cf. TDM, c. XI, no. 103. 20 Textum s. Ioannis Chrysostomi hic allegatum ex ignoto eius opere sumptum invenire et verificare non potui.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==