Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

944 orator crucifixus rum! Patrem compellat, Patrem exorat: qui se tam egregie Filium eius probavit, ut omnino mereretur exaudiri. Dimitti petit, non dissimulari, delicta inimicorum: dimitti rogat poenam simul et culpam; et quidem culpam tam enormem, qua non gravior altera toto orbe unquam audita est; scelus horrendum, ingens, invisum, immensum, inexpiandum! Pro quibus autem deprecatur? pro illis, a quibus proditus, captus, vinctus, raptatus, illusus, percussus fuit: pro illis, qui ei sacrilegas manus iniecerunt, qui in eum testimonia falsissima congesserunt, qui dignum quovis cruciatu iudicarunt, qui spinis caput eius cruentarunt, faciem sole sereniorem sputis faedarunt, pug- nis et alapis confregerunt, collum catenis onerarunt, totum corpus illius a planta pedis usque ad verticem capitis plagis ac vulneribus conciderunt; pro illis, qui eum accusarunt innocentem, ad supplicium postularunt [bv] nullo scelere pollutum, Barabbae latroni et homicidae postposuerunt, ferali sententia damnarunt: pro illis, qui oneratum patibulo ad infamem reorum aream traxerunt vestibus dire spoliarunt, clavis ad Crucem immaniter affixerunt, medium latronum statuerunt, sitientem felle acetoque potarunt, orantem blasphemaverunt, patientem illuserunt, pro se denique aeterno Patri supplicantem despexerunt. His tamen ille tam atrocibus, tam nefariis, tam consceleratis inimicis, non solum ipse ignoscit, sed et Patrem suum reconciliat: id vero tanta bonitate, tam inaudita mansuetudine; ut quo facilius veniam illis obtineat, cum scelus ipsum utpote apertissimum non possit excusare, intentionem excuset, ignorantiam praetendat, amentes, qui ut deliberate ita malitiose nihil agunt, ostendat: “Non enim” (ait) “sciunt, quid faciunt”. O abyssum clementiae ac pietatis! Vide, quam praeclarum tibi exemplum diligendorum inimicorum praebeat, o peccator! atque id maximo tuo bono. Quamprimum enim bilem, quam foves adversus illum aemulum, aut illum inimicum, e tuo pectore eieceris; illico te pientissimum Numen oculo benignissimo respiciens, et venia scelerum omnium donabit, et copia suarum cumulabit gratiarum. Hoc sentiens Doctorum Doctor Augustinus ita nobis loquitur universis: “Vos ad inimicorum dilectionem admoneo, quoniam ad sanandum peccatorum vulnera nullum esse medicamentum utilius cognosco. Licet magnus labor sit inimicos diligere,

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==