Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

943 verbum i inquit, “estc coelestis Patris; qui etiam cupiens habere occasionem ignoscendi, permittit offensiones inter homines accidere, ut omnes debitores aliquos habeamus, quibus remittendum sit; ut possit ipse maxima nobis remittere debita, quae illi debemus”16. Mirari possit aliquis, cur inter Christianos, quos ita mutui vinculum amoris debeat connectere, ut omnes unum cor animamque unam habeant, quemadmodum in Actis Apost. de primitiva Ec- clesia scriptum est: “Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una” [Act 4, 32], cur, inquam, nostra tempestate tot inter Christianos differentiae, ne dicam inimicitiae, reperiantur, ut vix aliquem monstrare possis, qui non aliquem adversarium habeat, aut insectatorem? Permissione Divina id asserit fieri Clarius, ut dimittendo proximis, a Deo quoque veniam obtineamus: “qui etiam cupiens habere occasionem ignoscendi, permittit offensiones inter homines accidere, ut omnes debitores aliquos habeamus, quibus remittendum sit, ut possit ipse maxima nobis remittere debita, quae illi debemus”17. Nos vero tam impudenter deliramus, ut malimus in tartarum praecipitari, quam verbulum aliquod scommaticum, quam exiguum contemptum, quam levem iniuriolam nobis illatam aequo animo ferre, condonare, in vulnera Servatoris demergere: cum tamen quotidie clamemus ad Patrem coelestem, “dimitte [br] nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris” [Mt 6, 12]. Aut ergo dimittendum est, aut, si non dimittimus, mentiendum coram Deo. Sed quo fructu? ut auctionem debitorum faciamus? absurdum est, et maximae insaniae. Danda venia potius etiam non petentibus, ut ea petentes impertiamur a Deo. Ignoscendum est, ut nobis ignoscatur. c-c “est lex” (ICDO) Audi, mi Christiane, Praeceptorem tuum et Ducem e Crucis cathedra verba facientem. Quid dicit? “Pater, dimitte illis; non enim sciunt, quid faciunt”. Expende voces singulas, quot plenae mysterio16 Isidorius Clarius, Oratio 53: In Orationem Dominicam, in: In sermonem Domini in monte habitum Secundum Matthaeum Orationes sexagintanovem ad Populum, Venetiis 1556, f. 210v. 17 Ibid.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==