942 orator crucifixus Regum aliquis, quod Servator noster apud Matthaeum retulit, servos aliquando suos ad [a4r] calculos vocaverat. Hos inter “oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta”. Ingens pro servo debitum et solutu difficile. Cum itaque sit axioma iurisperitorum probatissimum: qui non potest aere, luat corpore: “iussit” hunc talem debitorem princeps ille “venundari, et uxorem eius, et filios, et omnia, quae habebat”; et pecuniam inde coactam fisco suo inferri. Miser servus, nisi regium animum natura sua ad clementiam pronissimum humillima deprecatione flexisset. Advolutus enim pedibus domini, orabat egregia submissionis formula: “Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi”. Sic evasit: “Misertus enimd Dominus e ipsiusf dimisit eum, et debitum dimisit ei”. Magna gratia, si gratum pectus reperisset: insignis clementia, si non crudeli et impiissimo homini fuisset exhibita. d “autem” (BSV) e add. “servi” (ibid.) f “illius” (ibid.) Nam hic nefarius praedo vix e conspectu regis egressus, cum “unum de conservis suis” reperisset, “qui debebat ei centum denarios”, protinus apprehensum “suffocabat”, identidem ingeminans: “Redde, quod debes”: restitue centum denarios, restitue. Personuit regia tota haec tanta crudelitas. Itaque revocatus nequam exactor in carcerem coniicitur, tamdiu torquendus, “doneca” ipse suum “redderet b debitum”, et plenissime exsolveret. Quem tangit haec parabola? Christianos peccatores: qui cum gravissima debita apud coelestem Regem contraxere, levissima suis proximis relaxare nolunt. Unde sequitur horrenda illa Christi comminatio: “Sic et Pater meus coelestis faciet vobis”, quemadmodum rex ille fecit servo nequam, “si non remiseritis [a4v] unusquisque fratri suo de cordibus vestris” [Mt 18, 23-29. 34-35]. a “quoadusque” (BSV) b add. “universum” (ibid.) Isidorus Clarius, sacrarum literarum disertissimus interpres15, huic parabolae Domini nostri lucem afferens: “Haec ipsa clex”, 15 Cf. Penna Angelo, Clario, Isidoro, in: ECat III, 1771, ubi legitur: “Scrisse moltissimo e quasi unicamente intorno alla Bibbia”; Sokołowski Czesław, Clario Izydor († 1555), in: PEK VII-VIII, 112.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==