Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

941 verbum i “Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis” [Ps 7, 5]. a “ ossibus” (BSV) O quot mortales hoc corruptissimo saeculo reperire possumus, quorum peccata numerum superant capillorum! quorum iniquitates caput supergressae sunt! Quid igitur talium unus aliquis facturus, ut scelerum suorum pondere solvatur? Non dubito, quin [a3v] ad D. Petrum sit recursurus, quoniam huic uni Pontificium ligandi atque solvendi peccatores traditum est.13 “Quodcumque ligaveris super terram,” (dicebat Petro Christus) “erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis” (Mt 16, 19). Bene est, bone peccator. Ad Petrum una tecum ego vadam. Sed audin’, quid nobis Petrus ea causa faciendum inculcat? “Ante omnia” (inquit) “mutuam in vobismetipsis continuam charitatem habentes: quoniamb charitas operit multitudinem peccatorum” (1 Pet 4, 8). Remoptimam suadet Petrus, nec adeo difficilem. Amaremutuo sine gravi molestia ac labore possumus. Ne tamen (quoniam et hoc fieri facile potest) in hoc amore erremus, rectam eius methodum prae- scribens Gregorius: “Nemo” (ait), “cum quemquea diligit, habere se protinus charitatem putet, nisi prius ipsam vim suae dilectionis examinet. Nam si quis quemlibet amat, sed propter Deum non amat, charitatem non habet [...]. Charitas enimb vera est, cum et in Deo diligitur amicus, et propter Deum diligitur inimicus. [...] Ille ergo securus amat, qui propter Deum c amat, a quo se intelligit non amari” (hom. 38)14. Ex sententia ergo Petri, “charitas operit multitudinem peccatorum”; sed illa tantum ex declaratione Gregorii charitas, qua “propter Deum diligitur inimicus”. Diligite, o peccatores! inimicos vestros: bene facite his, qui oderunt vos: dimittite, et dimittemini. b “quia” (BSV) a “quempiam” (PL) b “autem” (ibid.) c add. “illum” (ibid.) 13 Hoc dicto auctor certe non voluit negare quod “ligandi ac solvendi munus, quod Petro datum est (Mt 16,19), collegio quoque Apostolorum, suo Capiti coniuncto, tributum esse constat”; v. LG , 22. Cf. etiam CCCat, 1461. 14 Gregorius, Homiliae XL in Evangelia, hom. XXXVIII, in: S. Gregorii Papae I, Cognomento Magni Opera Omnia, t. II, l. II: PL 76, 1289, n. 1640.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==