Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

940 orator crucifixus Huic ergo Augustinus occurrens ita ad rem nostram profatur: “Si aliquis ita pauper sit, ut nullam rem habeat, ut eleemosynam temporalem faciat; quia non potest fieri, ut ab aliquo non patiatur iniuriam, si ex toto corde omnibus in se peccantibus indulgeat, et contra nullum hominem odium teneat, atque omnes sicut se- ipsum diligat: hoc ei procul dubio pro maxima eleemosyna reputabitur”9. Hac eleemosyna peccata sua redimet, hac misericordia misericordiam consequetur. Desunt, o peccator! tibi nummi, quibus debita contracta apud Deum exsolvas? at forsan inimici non desunt, calumniatores non desunt, obtrectatores non desunt, persecutores non desunt, adversarii non desunt, [a3r] aemuli non desunt, oppressores non desunt: his ignosce, tibi Deus ignoscet: mansuetudine tua eum ad clementiam provocabis: non se, crede mihi, ea sinet a te superari. Quodsi liberalis tibi videris in egenos, at immitis in adversarios, non lenies iram Dei liberalitate, qui certius benignitate placatur. Frustra Tobiam10, si non et Davidem11 imitaberis. David mansuetissimus Regum defectuum suorum contemplatus multitudinem, extimescebat vehementissime furorem Domini; hinc animo toto perturbatus clamabat: “Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae”, Deus, “non est pax oculisa meis a facie peccatorum meorum. Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me” (Ps 37[, 45]). Sed tandem revocatis in memoriam iniuriis, quibus cumulatissime a capitalissimo hoste suo Saule obrutus fuerat, et nihilominus eas occasione commodissima non fuerat ultus12, alacriter spem veniae a Deo consequendae resumit, iamque Divinae iustitiae executores cacodoemones, et eosdem animorum nostrorum hostes acerrimos, nihil metuens ita demum colloquitur Deo: 9 Non potui textum hic allegatum invenire in operibus S. Augustini secundum indicem generalem ad ea annexam. 10 Cf. Tob 2, 16. 22; 4, 7. 11-12; 9, 9; 12, 9; 14,11. In his versibus sermo est de eleemosyna, quam tum Tobias senior tum Tobias iunior elargiebantur. 11 Vide infra, no. 12. 12 Cf. 1 Sam 24, 1-20.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==