Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

939 verbum i caperet dormituriens[sic!] Rex, ecce tibib coelo nuntius advolat, voceque horrenda intonans: “Succidite”, inquit, “arborem, et dissipate illam; attamen germen radicum eius in terramc demittited, et vinciatur ferro et aere in herbis foris, et rore coeli conspergatur, et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora mutentur super eum” [Dan 4, 20]. Exterritus tam inopinato ac infelici delicatissimae et speciosissimae Arboris interitu Nabuchodonosor, illico somno se proripit ex lecto, Danielemque iubet acciri, quem non ignorabat oniromantame peritissimum. Adest Vates, et quod iam erat sibi revelatum divinitus indicans: per Arborem ostendit Regem ipsum denotari, futurumque fore, ut is mutatus in feram8 ab hominum consortio extrudatur, foenum bovis instar comedat, sub dio belluas inter integro septennio versetur, donec resipiscens agnoscat, “quod dominetur excelsusf super regnum hominum” [ibid., 22]. Quoniam [a2v] vero Nabuchodonosorem tenerrime diligebat, ut eum ab hac gravissima et ignominiosissima poena liberum redderet, suasit: eleemosynis Divinum furorem placaret, et sin minus iudicium aequissimum corrumperet, saltem latam iam sententiam mitigaret. “Peccata tua”, dicebat, “eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum” [ibid., 24]. a ita in Dan 4, 9 et 4, 18, dum in OC erronee: “super” b est evidens error typographicus; forsitan in textu manuscripto erat “ibi” c “ terra” (BSV) d “dimittite” (BSV) e a verbo “oniromantia” somniorum interpretation f “Excelsus” (BSV) Arbor haec, quae elatissimum Persiae Monarcham quemlibet etiam peccatorem figurabat. Itaque horum quilibet sibi quoque consultum a Daniele dictumque putet: “Peccata tua eleemosynis redime, etc.” Sed non quivis hoc munificentiae spiritu abundat, quamvis aeque peccatis ac opibus abundet. Alius vero tametsi cupiat eleemosynarum largitione suis pro delictis satisfacere, unde id praestet, non habet; cum ipse egeat, cum ipsi res angusta domi prope necessitatem faciat mendicandi. 8 Cf. Dan 4, 22: “cum bestiis ferisque erit habitatio tua”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==