Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

938 orator crucifixus numquam cessavit: sed etiam moriens ex cathedra Crucis verba pauca, sed ardentia, sed utilissima, sed efficacissima praedicavit, et plane dignissima, quae a Christianis omnibus in intimo cordis recipiantur, et custodiantur, et examinentur, et re ipsa, ac factis adimpleantur”6. aa “unus est Magister vester Christus” (BDS) Quam ad rem ut aliquo adiumento devotis Christo pectoribus esse queam, constitui apud me, pio magis quam calamistrato genere dicendi, hanc Praeceptoris nostri doctrinam e Crucis exedra dictatam paulo copiosius explicare, animorumque nostrorum saluti accommodare eo modo, qui et compunctionem afferat, et vitae pariat emendationem. Ordior itaque a primo Verbo, quod Lucas Evangelista excepit, atque in suo Divinorum gestorum ac sermonum codice cap. 23 reposuit, hoc ipsum: “Pater, dimitte illis: non enim sciunt, quid faciunt”. Ex quo discendum: diligendos nobis esse inimicos, remittendasque iniurias, ut hac ratione certissimam delictorum nostrorum veniam ac remissionem consequamur. Quod iam promoveo. [a2r] Nabuchodonosor Assyriorum Monarcha superbissimus 7, ceterisque vitiis ac sceleribus non omnino vacuus, videbat aliquando (quod Daniel Vates memorat) in somnisArborem unam, grandem profecto et excelsam, cuius altitudo tangens coelum, latitudo ad terminos universae terrae protensa, folia pulcherrima, fructus nimius. Quid quod subtera eadem habitabant universa animalia, et bestiae, et in ramis eius conversabantur volucres coeli, et ex ea vescebatur omnis caro? (cf. Dan 4[, 79]. Cum igitur plurimum oblectationis ex talis tantaeque Arboris repraesentata sibi specie 6 Bellarminus Robertus, De septem verbis a Christo in Cruce prolatis (BDS), Ratisbonae 1925, Liber I, c. 1, p. 1. 7 Cf. Josi Enrico, Nabuchodonosor II: ECat VIII, 15921596; Jałbrzykowski Romuald, Nabuchodonozor: PEK XXVII-XXVIII, 283-284. Ob suam superbiam rex Nabuchodonosor (604562 a.C.) in insaniam zoanthropicam incidit et quando iterum mentis compos factus est Regem caeli glorificat, qui “gradientes in superbia potest humiliare”; cf. Dan 4, 25-34.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==