Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

937 ??? Oratoris Crucifixi Verbum I Pater dimitte illis: non enim sciunt, quid faciunt (Lc 23[, 34]) Remittendo Remissionem Obtineri Vespasianus ille Augustus, qui propria virtute Romanos fasces3 adeptus erat, tam diligens et assiduus fuit in exequendis imperatoriis muneribus, ut et dictitaret, “Imperatorem stantem mori oportere”, et fere non aliter quam stando animam exhalaverit4. Quod ille de Imperatoris officio, hoc ego de Oratoris possum pronunciare: huic nimirum cum supremo halitu verba, cum vita orationem finiendam. Ita Verbum Aeternum, Coelestis ille Orator, Iesus, dicendo ac docendo Crucis in rostris Aeterno Patri spiritum sanctissimum suum tradidit, simulque peroravit ac exspiravit. Hoc expendens [av] pientissime divinus Bellarminus purpuratus scriptor5 sic demum hanc crucifixi Verbi dictionem ac doctrinam commendavit: “Christus Iesus, Verbum Aeterni Patris, et de quo idem Pater aperte dixit, ‘Ipsum audite’ [Lc 9, 35], et qui de se aperte pronuntiavit, ‘aMagister vester unus est Christusa’ [Mt 23, 10]; ut officio suo plenissime satisfaceret, non solum vivens a docendo 3 Apud Romanos fasces erant virgarum seu bacillorum fasciculi, plerumque ex betulla arbore. Hi a lictoribus praeferebantur magistratibus tamquam eorum insigne. Metonymice fasces ponuntur pro magistratu, praecipue vero pro consulatu. Cf. Forcellini, Lexicon totius latinitatis, s.v. Fascis. 4 Quod traditur in opere C. Svetonii Tranquilli De XII Caesaribus Libri VIII: Liber VIII: T. Flavius Vespasianus Augustus, Parisiis 1610, p. 108. Cf. Bersanetti Gastone M., Vespasiano, Tito Flavio, Imperatore Romano: EI XXXV, 220: “Vespasiano morì nella sua dimora estiva di Cutilia nella Sabina il 24 giugno 79; fino all’ultimo attese agli affari dello stato e nell’istante supremo si sforzò di alzarsi, esclamando ‘un imperatore deve morire in piedi’”. 5 Cf. Piolanti Antonio, Roberto Bellarmino, santo (1542-1621): ECat X, 10431049, ubi legitur quod hic Doctor Ecclesiae anno 1560 ad Societatem Iesu admissus est et anno 1599 cardinalis creatus est.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==