Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

936 orator crucifixus Salve Lector Humanissime Pio, non temerario tamen, impulsus ausu Ultima Aeternae Sapientiae, in humana carne vitam cum sermone finientis, Verba, prout spiritus movebat, exposui. Sententiam nullam de meo conatu fero; Tuo candori id relinquo. Adhibui literas sacras, et earum interpretes: prophanam historiam parcissime, et fere iisdem verbis, quibus excerpta fuit, ut Authoribus eloquentiae gloria maneret. Utinam vel unius mortalis animo labor hic meus prosit, quam grandem eius fructum percepero! Et quoniam alicuius Viri potui meminisse gestorum, nondum a Sancta Matre Ecclesia probatorum, idcirco, quod mandavit Sanctissimus Pontifex Urbanus VIII, facio: nempe, iuxta mentem eius, iterum atque iterum protestor. [...]2 Et semper felix Vive, ac Vale. Facultas Censoris Imprimatur Hiacinthus Liberius, S.T.D. Praepositus SS. Corporis Christi Canonicorum Regularium, Dioecesis Cracoviensis Librorum Censor. 2 Omissus est hic index errorum, qui editioni OC ex A.D. 1670 irrepserunt, quia in praesenti editione hi errores iam correcti sunt.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==