935 ??? In Stemma Gentilitium1 Illustrissimi Celsissimi ac Reverendissimi Domini, D. Andreae Trzebicki, Episcopi Cracoviensis, Ducis Severiae Candorem Niveus Color hic designat Oloris; Vox suavis suavem Moribus esse docet. Illaesus candor, vita est illaesa, fatemur: Atque iuvat toties dicere: Vivat Olor. Illustrissime, Celsissime ac Reverendissime Princeps. Niveus ille Coelestis Olor expansus in ligno fatali, et ante fata sua suavissime praecinens, nativum colorem in purpureum ex sanguinis profusione mutatus, nonsisi Purpurato Principi consecrandus erat. Inter plurimos Tua Celsitudo subivit animum, quin prima se humillimi Clientis obtutibus obiecit; quos et gentilitius Tuae Celsitudinis Olor allicit, et senatoria Praesuleaque Purpura trahit, et favores typographiae nostrae collati hanc exiguam ex ea prodeuntem Opellam sibi merito iure deberi persuadent. Prae- terea author ipse horum Piorum Sermonum, pientissimo Tuae Celsitudinis patrocinio gloriatus, huc me cum labore suo direxit; ut unus hic libellus duorum gratitudinem Clientum testaretur. Suscipe igitur animo, quo polles, heroico, Celsissime ac Reverendissime Princeps, Cygnea haec exspirantis in Cruce vitae nostrum omnium ac salutis Authoris Modulamina, et me sub umbra Alarum gentilitii Tui Cygni perpetuo velis conservare. Illustrissimae ac Reverendissimae Celsitudinis Vestrae, Humillimus Cliens, Nicolaus Alexander Schedel. 1 In OC (1670) hoc stemma gentilitium graphice in hac pagina exprimitur.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==