921 gloria templi mystici Proinde mihi suspirandum est potius quovis momento ad hanc gloriam possidendam, non in depingenda nudo calamo, quod adynaton est230, desudandum. Itaque non ex meo sensu hoc quod sequitur, de nostrorum Corporum Animorumque beatitudine depromam, sed ex illorum, qui haec ad quae translati sunt gaudia saepius mente et intellectu felicissimi viatores delibabant, fontibus hauriam parcissime, [228] ne nimia aviditate sitim obruam potius quam accendam. Et Corpora quidem quatuor illis dotibus admirandis et praecelentissimis ornabuntur: Impassibilitate, ut dicunt theologi, Subtilitate, Agilitate, Claritate. Has felicissimae nostrae resurrectionis acerrimus propugnator Paulus felicissime expressit, (1 Cor 15[, 3544]), ubi tacitae quorundam circa hanc materiam obiectioni occurrens, disertissime et sapientissime disputat: “Dicet aliquis: quo- modo resurgunt mortui? qualive corpore venient? Insipiens, tu” (respondet Apostolus), “quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Et quod seminas, non [229] corpus quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicuius caeterorum. Deus autem dat illi corpus sicut vult, et unicuique seminum proprium corpus” etc. etc.; “sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria, seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spiritualea” (1 Cor 15[, 35-38. 42-44]). a “spiritale” (BSV) Praeterea easdem dotes fluvius ille Paradisi in quatuor alveos distinctus designat. De hoc divinissimus Moyses, (Gen 2[, 1014]): “Fluvius”, inquit, “egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum Paradisum; qui inde dividitur in quatuor capita. Nomen uni Phison, [...] secundi Gehon, [...] tertii Tygris, [...] quartus [230] ipse est Euphrates”. Cum quatuor his fluminibus ex mente Hie230 Id est: “quod est impossibile”; cf. Jarra, p. 54, n. 3.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==