922 templum dei mysticum remiae Drexelii231 quaternas beatorum corporum dotes licebit comparare232. Dos prima Impassibilitas gloriosum corpus non modo ab omni corruptioneb tota aeternitate servabit, sed prorsus ab omni molestiola. Hoc Ioannes vaticinatus: “Mors”, inquit, “ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra; quia prima abierunt” (Apoc 21[, 4]). b “incorruptione” (TDM), erronnee secundum contextum Altera dos233 glorioso corpori vim conferet quaevis corpora penetrandi: ceu radius solaris vitrum penetrat, illud tamen nec dividit nec laedit. Tertia dos Agilitas, glorioso corpori tribuet facultatem [231] quoquoversum celerrime se movendi. Isaias hoc praedicens: “Qui”, inquit, “sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, aassument pennas, sicut Aquilae volabunta” (Is 40[, 31]). a “current” (BSV) Quarta dos Claritas, gloriosum corpus reddet quavis luce splendidius: “Fulgebunt” beati in caelo, (quod praevidit Daniel) “tanquamb splendor firmamenti, [...] tanquamc stellae in perpetuas aeternitates” (Dan 22[, 3]). Exemplum huius gloriae beati Corporis in ipsius Christi Domini Corpore glorificato Paulus nobis ostendens ita scribit Philippensibus: “Salvatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum [232] Corpori claritatis suae. Proinde sicut Christus resurgens ex mortuis (Rom 6[, 9]) iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur” (Phil 3,[ 20-]21), hoc et nobis mu231 Ieremias Drexelius SJ (1581-1638), scriptor liborum asceticorum; Cf. Lanz Arnoldo, Drexel (Drexelius), Jeremias: Ecat IV, 1927-1928. 232 Cf. Drexelius Ieremias, SJ, Caelum, Beatorum Civitas, in: Opera Omnia, Moguntia 1651, t. I, p. 348 (Opusculum Quintum, Lib. II, c. VI: “Sextum in caelo Gaudium e quatuor corporis gloriosi dotibus”), ubi legitur: “Porro sacra pagina teste, ‘Fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita’. Cum quatuor his fluminibus, quaternas beatorum corporum dotes licebit comparare.” 233 Id est Subtilitas.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==