920 templum dei mysticum Reliquum est, ut illud Divi Pauli pensiculatius expendamus, et menti prope infigamus nostrae, quod Corynthiis quondam scripsit, eos ad spem immortalitatis, simul ad omnem sanctimoniam excitans, 1 Cor 15[, 51]: “Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur”. Quid [225] ita? Nam qui Christum imitati sunt in vita, Christi gloriam consequentur; qui vero eum confitebantur ore, corde negabant, praedicabant dictis, factis blasphemabant, descendent in infernum viventes. “Has ergo habentes promissiones, charissimi, mundemus nos” (licet cum Apostolo concludere) “ab omni inquinamento carnis, et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei” (2 Cor 7[, 1]. Subiciatur caro spiritui, spiritus rationi atque legi, fiamus conformes imagini Filii Dei, fiemus eiusdem Regni caelestis coheredes: si compatiemur, conglorificabimur. [226] Caput XXIV Gloria Templi Mystici Apostolus ille raptus ad tertium caelum, qui audivit arcana verba, quae non licet homini loqui, gloriam Templi Mystici non modo descriptu, sed ne cogitatu quidem possibilem esse astruens: “Oculus”, inquit, “non vidit, nec auris audivit; nec in cor homihis ascendit quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum; nobis autem revelavit a per Spiritum suum”, 1 Cor 2[, 9-10]). Nec aliter Doctorum Princeps Augustinus sentiens: “Effugit”, ait, “omnem sermonem, excedit omnem sensum humanae mentis, decus illud, atque [227] maiestas Templi Mystici futura. Quod Deus praeparavit diligentibus se, Fide non capitur, Spe non attingitur, Charitate non apprehenditur, desideria et vota transgreditur”229. a add. “Deus” (BSV) 229 Auctor non indicat e quo scripto s. Augustini haec allegatio provenit e non potui invenire eam nec in eius Meditationibus (c. XXII: De felicitate vitae quam praeparavit Deus diligentibus se”), nec in eius Soliloquiis (c. XXXVI: De gloria caelestis patriae), nec in eius Manuali (c. VII: De gaudio paradisi; cap. VIII: De regno caelorum).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==