Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

919 immartalitas templi mystici (Gen 2[, 7]) non in animam morientem. Quamvis enim, quod de humo sumptum est, in humum sit aliquando rediturum; hoc tamen, quod Divinum os (liceat humano modo loqui) in faciem hominis inspiravit, ut ipse Deus a quo profectum est, immortale est. Quae res tam est capacitati nostrae, non modo Sacris literis, aut fidei dogmatibus, conformis et apta, ut infideles quoque recte de animis hominum sentientes, eos non tantum esse immortales docuerint, sed insuper post fata vel puniri pro delictis, vel beari pro virtutibus, asseruerint. Nos profecto [222] superna luce donati immortalitatem Animorum tam certam esse statuimus, ut simul eos a discessu e corpore, vel ad gloriam, vel ad poenam et hanc aut temporaneam aut aeternam, evolare firmissime teneamus. Hoc enim nos Divinus Spiritus multis in locis edocuit sacrae paginae, praesertim apud Sapientem, ubi primum reprobos prae angustia spiritus gementes, et intra se dicentes ita audias: “Lassati sumus in via iniquitatis, et perditionis, et ambulavimus vias difficiles; viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? Aut divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt [223] omnia illa tanquam umbra; et tanquam nuntius percurrens; et tanquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam; [...] etb tanquam avis, quae transvolat in aere; [...] aut tanquam sagitta emissa in locum destinatum: [...] sic et nos nati continuo desinimus esse, et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. Talia dixerunt in inferno hi, qui peccaverunt. [...] Iusti autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos”. “Iustorum [224] animae” (Sap 3[,1]) “in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Impii autem secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt” [Sap 3, 10]. a add. “et” (BSV) b “aut” (BSV) Ex his itaque firmissimis caelestium oraculorummonimentis et Fidei nostrae documentis clarissime nobis manifesta est Immortalitas Templi Mystici, sive Corpus, sive Animum circumspiciamus.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==