918 templum dei mysticum “Tuba mirum spargens sonum, acoget omnes ante thronum, per sepulchra regionuma ”225 . a-a “per sepulchra regionum, coget omnes ante thronum” (LH) “Tuncb quos in gremio suo terra susceperat”, (verba sunt D. Petri Damiani) “quos aqua sorbuerat, quos edax flamma consumpserat, omnes quasi commissum sibi depositum reddunt, et vitae absque ulla sui diminutione restituunt”226. Tertullianus antiquissimus scriptor227 hanc mihi partem terminet: “Resurgitc d caro”, (inquit ille) “[...] et quidem integra. In deposito est ubicunque apud Deum, per fidelissimum sequestrem Dei e Iesum Christum [...] [220] carnis interitum quem putas, secessum scias esse. Non sola anima seponitur; habet et caro secessus suos interim, in aquis, in ignibus, f alitibus, in bestiis. Cum in haec dissolvi videtur, velut in vasa transfunditur, [...] ut rursus ex illisg praesentetur”h228. “Mors et infernus dederunt mortuos suos”, (ait Apocalypticus Vates) “qui in ipsis erant” ( Apoc 20[, 13]). “Et dedit mare mortuos, qui in eo erant”. b “Iam” (PDO) c “Resurget”(TLR) d add. “igitur” (ibid.) e add. “et hominum” (TLR) f add. “in” (ibid.) g “illa” (ibid.) h “repraesentetur” (ibid.) At Corporis immortalitate asserta, de Animo quid dicemus? Evanescere illum in auras dimisso corpore cum atheis opinabimur? Absit. Hic enim natura sua immortalis est. Nam ubi “formavit Deus hominem de limo terrae, a inspiravit in faciem eius [221] spiraculum vitae; et factus est homo in animam viventem”, 225 Allegatur stropha III e hymno Dies irae, cum quadam tamen inversione verborum (v. annotationem textualem a-a). Cf. LH, hebd. XXXIV per annum, vol. IV, p. 444. 226 Haec allegatio provenit ex Epistola Octava s. Petri Damiani († 1072); v. Petrus Damianus, Opuscula Nonnulla, I (l. VIII, ep. 8): PL 144, 477 (n. 284), ubi et verificata est. 227 Tertullianus (Quintus Septimus Tertullianus Florens), eminens scriptor ecclesiasticus (ca 160-240). 228 Tertullianus, Liber de Resurrectione Carnis, c. 63, in initio: PL 2, 933 (nn. 885-886). Notandum est quod alleatio non est integralis nec omnino fidelis (v. Annotationes textuales).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==