917 immartalitas templi mystici somniavit Catullus. “Omnes quidem resurgemus”, [1 Cor 15, 51]. Iobin sterquilinio testa saniem ex corpore prope dissipato defluentem radens hac spe futurae suscitationis, suavissime delinitus aiebat: [217] “Scio, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum; quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt [...]: reposita est haec spes mea in sinu meo” (Iob 19[, 25-27]. a om. (CCar) b “ocidit” (CCar) c “nox” (CCar) d om. (CCar) Non est hic dubitandi locus, non est. “Omnes quidem resurgemus”[1 Cor 15, 51]. Carnis resurrectionem omnes, quotquot veri sumus Christiani, credimus. Nec immerito. “Tota huius mundi administratio” (inquit Augustinus) “testimonium est resurrectionis futurae. Videmus hieme arbores spoliari fructibus et foliis; sed et in vere speciem resurrectionis exprimere in gemmis, floribus, foliis, fructibus. [218] Interrogo te”, (pergit idem) “qui de resurrectione dubitas, ubi sunt ista, quae tempore isto producuntur? Ubi latitant? Nusquam videntur; sed Deus secreta virtute ea producit. Sic et herba, quae ante vixit, et moritur, rursus reviviscit ex semine! Ita et nostrum corpus reviviscit ex pulvere”223. Nihil est magis rationi consentaneum, quam haec Templi nostri Mystici perennitas. In erucis et papilionibus exemplum est. Ut nascuntur, moriuntur, resuscitantur, videmus. Hirundines lacus in hieme sepultas complectuntur, quas ver iterum aeri restituit224. Haec natura facit; Deus cum corpore meo, cum suo Templo, [219] nobiliora non facturus? Quemcunque tumulum mortales nostri artus fuerint sortiti, prodibunt ex eo Divina vi immortales, cum authentica quae sensum contrarium habet (v. annot. textuales a-d), ac proinde nullo m odo uti textus ad “immoralitatem Templi Mystici” affirmandam adhiberi potest Cf. Jarra, p 51-52, nota 1). 223 Auctor non indicat scriptum s. Augustini e quo haec allegatio provenit et non inveni hunc textum inter sermones s. Augustini qui de resurrectione D. N. Jesu Christi tractant. 224 In Enciclopedia Universali S. Orgelbranda (Warszawa 1883, t. 6, p. 12) in articulo s.v. Jaskółka (Hirundo) traditur talis opinio popularis: “Dziwne jest u nas mniemanie o zimowaniu jaskółek w wodzie”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==