916 templum dei mysticum re: in adversis patientiam, in prosperis continentiam, custodiam oris, et ostium circumstantiae labiis meis: terrena calcare, caelestia sitire”( ex medit D. Augustini).220 Amen. Caput XXIII Immortalitas Templi Mystici Mortales vocamur, qui Templa Dei sumus; quonam igitur modo futuri sumus immortales? Ad corpus quod attinet, quotidie spectare possunt oculi, illud, anima emissa, cadaver frigidum, pallidum, [215] faetidum denique constitui; scatere denique vix toleranda sanie, scatere vermibus horrendis, et postremo in cineres abire. Bernardus optime: “Post hominem” (canit) “vermis, post vermem faetor et horror. Sic in non hominem vertitur omnis homo”221. Divinum quippe adversus mortalem decretum est: “Pulvis es, et in pulverem reverteris” (Gen 3[, 19]). O miserrimam conditionem mostram! nisi melior certo sit speranda, ad quam nos merita Redemptoris nostri provectura sint. “Scimus enim”, (recreat nos Paulus) “quoniam, si terrestris Domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, [216] Domum non manufactam, aeternam in caelis” (2 Cor 5[, 1]). Moriendi necessitas omnibus imposita, optanda est etiam propter futuram immortalitatem. “Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. [...] Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem” (1 Cor 15[, 21-22. 53]). “Ergoa nobiscum semel occidetb brevis lux, nonc est perpetuo una dormienda noxd”222, ut 220 Allegatio haec “ex Medit. D. Augustini” verificata est secundum textum inventum in: Augustinus, Meditationes, c. I, n. 1, in: D. Aug. Med., Sol. et Man., Taurini 1929, pp. 1-3. 221 Bernardus, Meditationes c. III, n. 2, in: D. August. Meditat. Solil. et Manuale, Taurini 1929, p. 321, ubi haec allegatio verificata est. 222 Catullus, Carmen V: Catulli Veronensis Liber, ed. R. Ellis, Oxonii 1878, p. 13). Duo versus (5-6) ex hoc Carmine hic allegati proveniunt ex etitione valde imperfect carminum Catulli; hi versus in editionibus posterioribus apparent n forma
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==