912 templum dei mysticum pristinae gratiae restitueretur, idque propterea, quod poenitentia vera, veram humilitatem continet, cui nihil Deus potest denegare. Advertendum tamen est, Poenitentiae vocabulum et virtuti huius- modi et Sacramento convenire. Hoc loco de posteriori tantum breviter agimus. Nam licet virtutis poenitentiae magna sit vis, maior tamen Sacramenti, quo proprie [202] gratia sanctificans confertur, nisi illi ex parte poenitentis aliquis obex ponatur. Quod ne contingat, adhibenda inprimis est accessuro ad Sac- ramentum Poenitentiae praeparatio aliqua, vel per eleemosynae largitionem, vel per ieiunium, aut quampiam similem corporis mortificationem ad hunc finem directam, ut Deus gratiam impertiatur poenitenti cognitionis perfectae peccatorum omnium et singulorum, contritionis verae et confessionis rectae ac salutaris. Praemittenda quoque est ante examen conscientiae brevis precatio; quod deinde in aliquo loco secretiore et ab arbitris remoto [203] instituendum, non perfunctorie, sed per diligentem discussionem singularum cogitationum, verborum, factorum, habita reflexione ad praecepta Dei, Ecclesiae, et officia cuique statui propria, quemadmodum superius in ratione quotidiani examinis docuimus. Neque enim volo hic brevitati studens indicem texere peccatorum, quae committi possunt, aut soleant, cum vel ipsa conscientia sit eorum index; quae si penicius inspiciatur, ostendet, quid deflendum, confitendum, arguendum sit. Dolor postmodum de omnibus peccatis et mortalibus singulis cum seria eorum detestatione et constanti [204] proposito emendationis eliciendus: qui non tam consistit in affectibus et lacrymis, etsi bonae sint Deoque gratissimae, quam in operatione iudicii et intellectus, qua concipitur gravitas peccati ex offenso summo Bono procedens, et impulsu voluntatis, quae detestatur illud maxime ob eandem summi Boni offensi causam. Quodsi quis talem dolorem ac detestationem non haberet, quin potius aliquem sentiret affectum ad quodpiam peccatum, praesertim saepius practicatum, tunc facta humili supplicatione Domino Deo pro verae contritionis dono, accuset se de illius imperfectione. Futurum
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==