913 reconciliatio templi mystici [205] enim est, ut, quod in ipso est, Deus acceptet, et quod in se, eidem largiatur. Ad confessionem denique peccatorum progrediatur humiliter, tanquam causam contra se coram iudice Deo acturus, ut se accusatore citius veniam consequatur. In hoc autem sacro tribunali, petita prius a confessario benedictione, nihil ob metum aut verecundiam reticeat. Deo enim confitetur, non homini, cui omnia cuiusque hominis interiora sunt perspectissima, et peccata prius cognita, quam a quoquam commissa, quemve nihil potest latere. Omnia sine ambagibus cum dolore referat, adhibitis ubi opus [206] circumstantiis aggravantibus, aut speciem immutantibus, non prodens complicem, non extenuans peccata, non disputans. Audiat postremo et exequatur confessarii monita, consilia, remedia, satisfactionemque sibi iniunctam humiliter suscipiat, et absque dilatione impleat, addendo proprio motu plura: siquidem discreti confessarii, etsi propter varias causas exiguam satisfactionem assignent, desiderant tamen, ut sponte poenitentes plura, cum possint, praestent. Sic enim, et remissionem poenae certiorem, et uberiorem emendationis gratiam consequentur. Non neg- ligat praeterea, quae faciunt [207] ad consequendas indulgentias; hac enim ratione ex benignitate Dei, paucis operibus, a multis poe- nis liber evadet, ac perfecte fiet amicus Deo. De sacra Synaxi, ob Maiestatem tanti Domini, qui ea continetur, vix aliqua proferre audeo. Cogita te Deum accedere, coram quo omnis potentia fatiscit, omnis fortitudo contremiscit, omnis maiestas vilescit, omnis evanescit sapientia. Quia tamen infinitae bonitatis est, te non solum benigne praestolatur, sed ultro vocat ad se, ut per sui communionem interiora tua mundet atque sanctificet. Quis tibi nunc sensus, impie, accedenti [208] ad tantam pietatem? Confundere tua malitia, erigere illius clementia, et precare, ut tui, quantum opus habes, misereatur. Quam frequenter autem debeas hanc reconciliationem Templi tui Mystici adhibere, non praescribo. Hoc innuo: idcirco primos illos Christi fideles semper fuisse ad mortem pro Christo obeundam paratissimos, quia sacra Synaxi fere quotidie reficiebantur.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==