911 reconciliatio templi mystici 31-34]). O iucundissimum “venite”! At qua virtute partum? Operibus Christianae pietatis. “Esurivi enim” (pergit iudex Deus) “et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedisti mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; [...] infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me” [Mt 25, 35-36]. Insudemus igitur pietatis operibus, insudemus; per quae restauramus Templa Dei, animas nostras; reparamus, inquam, hominem interiorem; “benedicti” audiemus, caeleste regnum possidebimus. [200] Caput XXII Reconciliatio Templi Mystici Consistit haec in Poenitentia et sacra Synaxi. Cum enim per peccata praesertim lethalia, Templum Dei quod sumus nos, polluitur, ut vel ex hoc D. Maximi monito colligere est: “quicunque” (ait ille) “vel est Templum Dei, vel esse desiderat, sollicite caveat, ne vana sectando desinens esse Templum Dei, fiat habitatio tenebrarum, fiat daemonis monimentum”215: proinde ad eius Reconciliationem duo haec Sacramenta, Poenitentiae et Eucharistiae, a Iesu Christo constituta sunt. Ac primo, Poenitentiam [201] esse quondam alterum Baptis- mum, non immerito Vox clamantis in deserto pronuntiavit216. Quas enim animi maculas non emundet Poenitentia? quae delicta non eluat Poenitentia? Ipse daemon, si Poenitentiam arriperet, 215 Probabiliter est allegatio ex ignoto nobis opere s. Maximi “Confessoris” (580–662), “doctrina et catholicae veritatis zelo insignis” (MR, die 13 augusti). “Grande importanza ebbero i suoi scritti morali ed ascetici tra cui vanno ricordati il suo ‘Liber Asceticus’ e i ‘Capita de Caritate’, oltre a quelli che al contenuto ascetico aggiungono un interesse dommatico e mistico [...]”; cf.: Vona Costantino, Massimo il Confessore, santo: BS IX, 44-45. Allegatio non est verificata, quia non potui invenire eam nec pro s. Maximo Confessore (PG 90), nec pro s. Maximo Taurinense (Corpus XXIII) secundum materiam in ea tractatam. N.B.: Etiam Jarra non potuit hanc allegationem invenire (cf. Jarra, p. 48, nota 2). 216 Hac expressione denotatur s. Ioannes Baptista, qui ita se definivit (Io 1, 23: “Ego vox clamantis in deserto”) et de sua activitate asseruit: “Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam” (Mt 3,11).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==