Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

910 templum dei mysticum cessarent lites, extinguerentur tribunalia; fraudes dolique et multae machinationes, quas aliquando vindicta struit, et plerumque iniusta, interirent; plurimi [196] vero lauru patientiae a Deo donarentur. Divus Paulus iam hoc olim Corynthiis inculcans: “Frater” (aiebat) “cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles? Iam quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habetis inter vos. Quare nonmagis iniuriam accipitis? quare nonmagis fraudem patimini? Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus! An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt?” [1 Cor 6, 6-9]. Ex hac Apostoli clausula, seria quidem, beatum esse intelligo, qui suffert iniurias; at ex adverso infelicem, qui infert. Quantum ille exaltandus pro neglecta vindicta, tantum hic deprimendus a Deo pro [197] iniustitia patrata. Bonum est ignoscere, sed malum irritare, offendere, opprimere. Ego ignoscens Christum imitor; tu me premens tortores Christi aemularis. Ergo suadeo iniuriarum remissionem, sed illationem dissuadeo. Utile namque mihi est pati innocenter, at tibi valde damnosum me vexare. Ah! ideone tu debes ad tartara praeceps ire, quia me persecutione tua provehis ad astra? Et tandem sic concludo cum aliquo pientissimo Patre: “Habet magnum et salubre purgatorium patiens homo, qui plus dolet de alterius malitia, quam de sua iniuria”. Dum autem finem huic impono capiti, opto [198] in me et in quovis mortalium bonorum operum crescere augmentum. Per illa namque Domus Dei mystica reparatur, per illa misericordia Dei obtinetur. Opera nostra sequuntur nos. “Certe adveniente die iudicii” (pie dixit aliquis) “non quaeretur a nobis, quid legimus, sed quid fecimus; nec quam bene diximus, sed quam religiose viximus”214. Quando hoc erit? “Cum venerit Filius hominis in maiestate sua” (respondet) “et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis; et statuet oves quidem a dextris suis, haedos a sinistris. Tunc dicet [...] his, qui a dextris eius [199] erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi” (Mt 25[, 214 ICH, l. I, c. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==