Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

909 restauratio templi mystici omnique conatu eam ad ovile Christi aggregans, fieret ex Magno Duce Lithuaniae magnus Apostolus213. Hic merito cum Rege Psalte poterat orare: “Docebo iniquos [193] vias tuas, et impii ad te convertentur” [Ps 50,15]. Exorare deinde Deum pro animarum in piacularibus flammis existentium libertate, vel eas tam piis eleemosynis, quam variis modis aliis iuvare, summae charitatis est. Impius plane et excors, qui earum poenis non movetur, et non succurrit patientibus, cum potest. Iudas Machabaeus Dux aeque strenuus atque sanctus, “bene et religiose de resurrectione cogitans” (ut loquitur 2 Mach [12,43]) “facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Ierosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium”. Hoc fecit ille, qui bellis assiduis [194] occupatus erat, quae solent extinguere pietatem; quive scire poterat, Synagogam non habuisse potestatem, quantum habet S. Mater Ecclesia nostra, merita Christi Domini defunctis fidelibus applicandi. Quid nos facere par est, qui et plura possumus apud Iesum, et tam frequentia habemus incitamenta ad opem ferendam animabus fidelium temporaneo cruciatui destinatis! Unde mihi magnam parit admirationem, quo pacto Christianus homo non persentiscat illarum deprecationem in haec verba vocierantium: “Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei” [Iob19, 21]. Quid, quod [195] habituri simus tot in caelo Patronos ac opitulatores, quot illuc animas opera nostra perduximus ex camino purgatorii! Non affero plura de hac materia; sufficiat illa considerare et sequi, quae divinus Spiritus, pronuntiavit: “sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur” (2 Mach 12[, 46]). Ultimum opus Pietatis, at reliquis non inaequale, est: Remittere iniurias. Quod, si Christiani, uti debent, vellent sedulo agere, 213 Ladislaus Jagellone, Magnus Dux Lituaniae, postea Rex Poloniae (1350– 1434). Ab auctore “Lithuaniae magnus Apostolus” vocatur, quia Jagiełło “zamierza małżeństwo z Jadwigą, królową polską, poczem chrystianizację Litwy”, acceptando “propozycje i warunki, z których najważniejsze: chrzest Litwy i jej Unia z Polską. [...] pod koniec roku [1386] oboje królestwo chrzczą już Litwę w Wilnie [...] i uposażają 8 kościołów parafialnych”; cf.: Chamiec Xawery, Jagiełło (Władysław): PEK XVII-XVIII, 266.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==