908 templum dei mysticum summa, vel exilium, vel mortem reperere. Habes tantum gratiae? aude sceleratis non parcere coronam habiturus. Docere ignorantes qui solent, de se illud vatis dictum esse putent, Dan 12, 3: “Qui ad iustitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates”. Parva dixi. Divinae Matris titulos adaequabunt, qui Dei cog- nitionem, amorem timoremque [190] instillabunt pectoribus alienis. O quam egregii sunt Christi cooperatores, qui solo amoris eius intuitu necessaria ad salutem, ad vitam Christiano more ducendam, ad vitia devitanda, virtutes amplectendas, sincere ac diligenter pueris praesertim, rudibus aut barbaris, aut errantibus, proponunt. Nullum est hoc praestabilius pietatis opus, nullum beatius. Obeunt autem tale munus in scholis praeceptores, in nos- tris Ecclesiastae; domi parentes, informando sobolem de iis, sine quibus aeterna salus haberi nequit. At maxime ii, qui doctrinae Christianae professionem exercent tradendae: cuius [191] neglectu, pro! quantae animae ad ima ruunt! Ego hic omnibus illis gratias immortales ago, quicunque mihi Dei, virtutisque notitiam attulerunt; quicunque me docuerunt ignorantem. Rogo Iesum, ne illis caeleste praemium subtrahat, sive id fecere verbis sive bonis exemplis. Mihi quoque eius Maiestas impertiri gratiam dignetur, ne quid in hac parte negligam. Supplico praeterea eidem, ut omnibus animarum curam habentibus, tantum luminis et ignis tribuat, quantum necesse habent ad eos, qui sunt ipsorum fidei ac virtuti commissi, omni iustitia imbuendos. Et maxime concionatoribus ac [192] parochis Apostolicum Spiritum largiatur: quia horum opera infiniti debent ad caelos evehi. Exemplo demum tantam pietatem S. Principis Vladislai Iagellonis illustramus ac firmamus. Hic enim ex Lithuaniae Duce Poloniae Rex ea conditione electus, ut Religionem Catholicam amplecteretur, tanto postea suae gentis ad veri Dei cultum adducendae studio fervebat, ut ipse eidem praecipua fidei capita explicaret, entifica probatio huius thesis invenitur in opere: Bełcz Stanisław, Święty Stanisław Biskup, Męczennik, Patron Polaków, Londyn 1977.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==