Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

906 templum dei mysticum cum eo contendere, sed totum Deo committe, ut fiat voluntas eius et honor in omnibus servis suis; qui scit bene mala in bonum con- vertere”201. Non tamen dissuadeo correctionem. Unicuique enim mandatum est de proximo suo202. At neque permitto conniventiam, cum haec integros coetus pessumdat. Charitatem hic cum prudentia et patientia coniunctam esse volo. Nam et Apostolus Timothaeo hoc iniungens: “Praedica”, inquit, “verbum; insta opportune, importune; argue, [188] obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina” (2 Tim 4 [, 2]). Caeterum ad legem fraternae correctionis implendam, cum fieri alias nequeunt, sufficit actionem non probare. Quis enim cum potentibus suscipiat contentiones de bono? nisi forte gratia Dei sis armatus, tunc suadebo, ut progrediaris in aciem, et vel occumbas, vel vincas. Habes magna magnorum exempla. Apud Hebraeos Ioannem Baptistam203; apud Latinos Boetium204 cum Symmacho205, Martinum206 cum Gregorio207; apud Graecos 201 ICH , l. I, c. 16, 1-2. 202 Cf. Eccli 17,12: “Et mandavit illis unicuique de proximo suo”. 203 Cf. Mt 14,10. 204 Boetius, Anitius (480-524). “Nel 523, per aver difeso il senatore Albino accusato di segreta intelligenza con l’imperatore Giustino ai danni di Teodorico, Boezio venne coinvolto nella stessa accusa, esiliato e chiuso in carcere, e infine processato e condannato a morte il 23 ott. del 524. A questa tragedia non sembra estraneo il motivo nazionale e religioso, giacché Teodorico era barbaro e ariano, mentre Boezio era un paladino del cattolicismo e della romanità. Dalla tradizione Boezio fu sempre venerato come martire”. Degl’Innocenti Umberto, Boezio, Anicio Manlio Torquato Severino”: EC II, 1753-54. 205 S. Symmachus, papa (498-514). Multa passus est a factione anti-papae Laurentii (“a schismaticorum factione diutius fatigatus” – MR, 19 iulii, p. 172). “I nemici di S., non potendo contestare più la sua elezione ricorsero alle accuse ed alle calunnie [...]”. Cf. Amore Agostino, Simmaco, Papa, santo: EC XI, 630. 206 S. Martinus I, Papa et Martyr (m. 656), “qui, cum Sergium ac Paulum et Pirrhum haereticos, Romae coacta Synodo, condemnasset, ideo, jussu Constantis, Imperatoris haeretici, per fraudem captus et Constantinopolim perductus, in Chersonesum relegatus est, ibique, ob catholicam fidem aerumnis confectus, vitam finivit”; MR, die 16 Septembris. – “Ab imperatore Constante captus anno 653 et Constantinopolim delatus, multa perpessus est; denique in Chersonesum translatus, ibi anno 656 mortuus est”; LH, die 13 aprilis. Cf. Daniele Ireneo, Martino I, papa, santo, martire: BS VIII, 1293-1297. 207 Probabiliter auctor loquitur hic de s. Gregorio VII, Papa et Confessore

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==