905 restauratio templi mystici At neque sunt propalandi defectus alieni, priusquam deficientes privatim fraterne commoneantur. Ubi cuiuspiam, multo magis plurium, aut communitatis, pluribus innotuit delictum, defendi solet acriter; malunt aliqui iacturam pati salutis, etsi imprudentissime, [184] quam famae. Ab hoc malo possunt averti per sapientes correctores. Regulam hic proinde Sapientia caelestis nobis optimam relinquens: “Si”, inquit, “peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus” (apud Mt 18[, 15]). Vide, quam lente, quam caute progrediendum in fraterna correctione! Quidam se corrigunt, cum in aliis audiunt [185] reprehendi, quibus laborant; quidam nisi culpas videant suas, non agnoscunt, et corrigi alios in se putant; quidam crebra correctione redduntur peiores; quidam sitiunt, ut in minimis etiam corrigantur. Atque his illud servit: “Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille, qui per linguae blandimenta decipit” (Prov 28, 23). Et merito! Cur enim fugiamus correptionem, non dico correctionem, cum sit “melius a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi”? Cur fugiamus correptionem, cum sit “melior manifesta correptio, quam amor absconditus”? Cur fugiamus correptionem, cum “meliora” [186] sint “vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis”? (Eccle 7, 6; Prov 27, 5. 6). Redeo iterum ad correptionis prudentiam, nec inepte dico. Res- piciendam hic esse naturam corripiendorum, indolemque; occasionem et modum sapienter adhibendum; immo pro obstinatis atque gratia destitutis exorandum esse Deum ferventissime, ut is, quod nostram prudentiam, vel authoritatem excedit, lumine suo conficiat, quo scelestissimos quandoque in sanctissimos convertit. Plus hic proficit oratio, quam rigida correptio, aut reprehensio severa. Unde optime dixit ille: “Quae homo [187] in se vel in aliis emendare non valet, debet patienter sustinere, donec Deus aliter ordinet. [...] Si quis semel aut bis admonitus non acquiescit, noli
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==