Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

904 templum dei mysticum Apostolo198. Nec Christus Rex atque Legifer noster aliud suo docuit exemplo, cum “videns civitatem”, in qua paulo post necandus erat, brevi ruituram, “flevit super illam” [Lc 19, 41]. b “ignarum” (TDM,) erronee, quia debet esse genus femininum, utpote hic Dido, regina Carthaginis, de se loquitur c “suam” (TDM) erronee tamen Spirituali quoque ruinae aliorum facile condolet, qui se fragilem novit. Philippus Nerius ille nominatissimus Pater199, quempiam gravius esse lapsum audiens, dicere solebat: “Faxit Deus, ut ego [182] non fecerim peiora”200. Certe si calamitas aliqua proximi nobis elicit quandoque lacrymas, ruina spiritualis potius elicere debet. Quid enim homine Dei per peccatum inimico infelicius? Tales modis omnibus erigendi, iuvandi. Hinc dependet opus aliud. Corrigendi peccantem. Plurimi vitia corrigerent, si prudentes haberent correctores. Prudentes dixi. Nam raro correctio, cum ardenti zelo adhibita, proficua; minime vero, cum furore. Sicut paulatim homines vitiis assuescunt, pariter ab iisdem retrahendi. Violentia nocet ubique. Hinc David, admonitionem [183] opinor Nathani suavissimam et cautissimam prae oculis habens, canebat: “Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum” (Ps. 140, 5). Non aliud praescripsit Apostolus “Fratres”, inquit, “et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis” (Gala 6[, 1]). a “Colos.” (TDM) erronee tamen 198 Cf. Rom 12,15. 199 S. Philippus Nerius (1515–1595). Dictum eius hic allegatum in scriptis de hoc Sancto invenire non potui. 200 Nescio ubi auctor TDM haec verba invenit. Cf. Cerri, Oreste, S. Filippo Neri Aneddotico, Roma 1939, p. 253, ubi legitur: “Quando il Santo sentiva narrrare di qualche grave mancanza commessa da qualcuno, invece di meravigliarsi o di scandalizzarsi, [...] giungendo le mani in atto di preghiera soleva dire: ‘Signore, mettetemi le mani sul mio capo altrimenti anch’io potrei far questo e anche peggio!”

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==