902 templum dei mysticum Bonitas in eo nobis eluxit maxima, quod cum inimici eius essemus, reconciliaverit nos sibi per Filium, non solum impertiens veniam nobis delictorum, sed ut iustitiae satisfieret, eundem pro nobis volens immolare. Hoc inculcans Apostolus: “Ut quid enim Christus” (ait) “cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? Vix enim pro iusto quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. [177] Commendat autem Charitatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est; [...] cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius” (Rom 5,6[-10]). Expende singula, qui legis, et quantum fas homini imitare. Quis dat debitori suo pecuniam, ut ipsi debitum contractum ea persolvat? Quis, ne eius inimicus moriatur, mori vult eius causa? Hoc fecit nobis Dei Filius, Sator et Soter noster. Et amore eius non dabimus veniam petentibus? non favebimus inimicis? Favit ille, qui suum ulturus contemptum (D. Ubaldus Eugubiensis Praesul erat) in scrobem calcis [178] ab homine abiecto abiectus, grande vulnus hosti inflixit, osculum194. Ad huiusmodi pietatem nos excitans Servator noster dicebat monebatque: “Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum a, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum” (Mt 5[, 23-24]). Audite vos, qui sempiterna foventes odia, continuum coquitis in animo rancorem, vindictae occasionem expectatis, et interea Christo Domino in Sanctissima Eucharistia cum Iuda libatis oscula. Si ita vobis debita vestra dimittentur, ut vos inimicis vestris [179] dimittere soletis, actum est de vestra salute, periistis. Igitur “diligite inimicos vestros” 194 S. Ubaldus, Episcopus eugubiensis, i.e. in Gubbio sedem habens (10841160). A papa Onorio II episcopus an. 1128/1129 consecratus, “governò la diocesi di Gubbio per 31 anni”; cf. Del Re Niccolo, Ubaldo, vescovo di Gubbio: BS XII, 733. Eventum hic ab auctore indicatum sequenti modo confirmatum est: “Celował [...] godną podziwienia łagodnością i cierpliwością.. Gdy pewien murarz zawinił względem naruszenia własności biskupiej, Ubald, nie tylko przebaczył winowajcy, ale publicznie dał mu pocałunek pokoju”; v.: Błachut Augustyn, Ubald św. biskup: EKN XXIX, 381.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==