901 restauratio templi mystici consequi Dei, praestat eandem homini. Quae vero insignior potest esse misericordia, quam exhibita mortuis, a quibus nihil praemii, nihil gratitudinis, nihil et laudis [174] sperare queas? Haec qui faciunt, omnino sibi vitam comparant immortalem. Sed iam ad alia pietatis opera, spiritualia ideo nuncupata, quod animum, non corpus, afficiant, delabamur; et sunt, quae sequuntur. Consilium dare indigenti, sincerum et salubre, mentis optimae est. Ideo sapientes Deus creat, ut insipientes ab illis iuventur, dirigantur. Qui facit hoc absque mercedis ambitione vere pius est. Plus enim quandoque prodest consilium rectum, quam nescio quanta subsidia pecuniaria. Multi ruerent ad tartara, ni consultores optimos nanciscerentur: non pauci perirent, ni consilio alieno salvarentur. Dent [175] ergo periti consilium in foro conscientiae, in foro fori, in curia, in castris, quod censent saluberrimum, idque ex charitate, suae quoque saluti hac egregia virtute plurimum sunt consulturi. Quanta peregit in Ecclesia Dei una virguncula Theresia, optimis consiliariis praeter sanctum Spiritum usa!192 Quot, non solum illam, D. Petrus Alcantarensis mortales promovit ad astra suis consiliis!193 Dona Spiritus Sancti diffundenda sunt. Aut invidiae est, aut malitiae, nolle recta monstrare cupienti, velle autem pro consilio mercedem avaritiae. Dare veniam in nos delinquentibus, et in gratiam redire cum [176] inimicis, hoc non dico proprie Christianum, sed plane divinum est. In quo enim Dei bonitatem magis exprimimus, quam in condonandis offensionibus et inimicis diligendis? Dei siquidem 192 S. Teresia di Avila (1515-1582). Inter “optimos” eius “consiliarios” adnumerare oportet Patres Iesuitas: D. de Celtina, J. de Pradanos et tunc etiam B. Alvarez. Tempore posteriore eius vitae consilium ei praestabant: S. Franciscus Borgia (1557) et S. Petrus d’Alcantara (1560-1562). Cf. Valentino di S. Maria, Teresa di Gesù: BS XII, 396. 193 “Quot...!” significat hic “multos”, sed non potuimus invenire confirmationem talis affirmationis, saltem in sensu consiliorum separatim singulis personis datorum (uti hoc accidit cum Ioanne III re Lusitaniae quem consilio praesto erat in quaestionibus conscientiae, et cum s. Teresia a Iesu, quae “lo ebbe per direttore spirituale e sostenitore della sua riforma carmelitana”). Alioquin consilia impertire potuit in modo collectivo uti praedicator famosus (missiones populares in Hispania et in Lusitania). Cf. Blasucci Antonio, Pietro d’Alcantara: BS X, 653-654.660.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==