Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

900 templum dei mysticum tempestive de obitu suo, ut misericordiae adiceret poenitentiam et salvaretur187. Et vos, qui caeno peccatorum estis immersi, non enatabitis per indumenta pauperum? Peregrinos excipere hospitio res ingentis meriti. Probavit hanc virtutem suis in Apostolis Luca et Cleopha Filius Dei, a quibus coactus ad cenam, dum panem frangit, Deum se hominemque monstrat188. Beata Urbs illa, quae [172] ut vetus historia Divorum Patrum memorat, tam pios cives habuit, ut advenas eriperent sibi laute habituri. Vae vobis, qui canes forte multos alitis, et homines mori fame patimini! qui occluditis valvas peregrinis, ab ostiis ves- tris etiam religiosos viros arcetis; an vos a caeli ianua non eiecturus est Christus? Nescitis meretricem ob susceptum benigne hospitio Iosuen et Calebum sedibus aethereis receptam esse?189 Hospes venit, Christus venit190. Qui recipit hospitem, Christum recipit; et suum receptorem vicissim Christus in aeterna tabernacula non recipiat? Sepelire mortuos gratis, ex sola [173] charitate, non est vilis pretii munus apud Deum. Raro id contingit in minore praesertim hominum frequentia, sed et rari faciunt. Thobias hic senior, ut iam innui191, celebratissimus; cui Raphael Archangelus dicebat: “Quando orabas cum lacrymis et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino” (Tob 12[, 12]). Efficacissime nimirum orat, qui volens misericordiam 187 Auctor confundit hic probabiliter Episcopum Petrum Gamrat, episcopum Cracoviensem (1487-1545) cum eius fratre Ioanne. Verba “caetoroqui non sanctum” probabiliter referuntur ad factum quod Episcopi “długoletnia przyjaźń z Dorotą z Sobockich Dzierzgowską (powiernicą Bony) gorszyła już współczesnych, jak również nadmierna rozrzutność, skłonność do życia hulaszczego (sławne obżarstwo)”; Hartleb Kazimierz, Gamrat Piotr h. Sulima: PSB VII, 266. Quamquam solummodo in genere, attamen misericordia Episcopi his verbis confirmatur: “Gambrat był marnotrawny ale szczodrobliwy i miłosierny”; Gall Stanisław, Gamrat Piotr: PEK XIII-XIV, 39. 188 Cf. Lc 24, 13-32. 189 Cf. Jos 2, 1-22; 6, 22-23.25. 190 Quod revocat in mentem notum proverbium polonum: “Gość w dom, Bóg w dom”. 191 Cf. notam 2 huius capitis (p. 165 textus originalis).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==