899 restauratio templi mystici generis integrae legiones et apud Tartaros, et apud Turcas, etiam cum periculo salutis aeternae detineantur, quibus illi possent opitulari183. Theodulo sanctissimo ascetae Cornelius mimus aequatus est Dei calculo: qui, ut pudori nescio cuius matronae, unaque decoctoris eiusdem viri a creditoribus vincti, libertati consuleret, vestem [170] et supellectilem vendiderat, et corrogatum inde quadringentorum aureorum assem alienae miseriae donavit184. Videte, quanti vos Deus aestimat, qui nihili aestimatis vestras opes, dum eas miseris impenditis. Nudos operire lex ipsa naturae iubet. Qui enim possumus ferre carnem ex carne nostra detectam? Non potuit Senensis illa Thaumaturga, quae se interiori veste spoliavit, ut pauperem tegeret, et ideo nunquam deinceps frigus experta dono Christi185. Non potuit ferre Martinus catechumenus adhuc, qui dimidio chlamydis nudum hominem, Christum dixisse debui, texit186. [171] Non potuit ferre Ioannes Gamratus Cracoviensis Antistes, quem caeteroqui non sanctum, currus cum vestimentis comitabantur, quae obviis egenis imponebat, ideoque meruit admoneri divinitus a Polonia sodales huius Ordinis aberant; cf. Bartynowski Maryan, Mercedaryusze: PEK XXVII-XXVIII, 7-8. 183 Haec affirmatio auctoris confirmatur in: Bystroń Jan Stanisław, Dzieje obyczajów w dawnej Polsce. Wiek XVI-XVIII, Warszawa 1934, I, 131-133. 184 Hoc eventum uti legendarium confirmatur (sine mentione de fine e modo adiutorii pauperi feminae oblati), ita quod Theodulus traditur uti “Name des Helden einer Legende, [...]. Donach soll Theodulos im Alterv. 42 Jahren [...] sein Amt als Stadtpräfekt verlassen n. in der Nähe v. Edessa 48 Jahre auf einer Säule gelebt haben. Er wollte wissen, wer ihm an übernatürl. Verdiensten gleich sei; ihm wurde in einer Vision mitgeteilt, dass es der Komödiant Kornelius in Damaskus sei. Er ging hin, fand ihn in übler Umgebung, erfuhr jedoch, dass er einmal mit seinem Vermögen einer armen Frau geholfen hatte. [...] Die Legende bietet keinen hist. Anhaltspunkt [...]”; cf. Kötting B., Theodulos: LTK (1965), X, 53. Cf. Jarra, p. 40, nota 9. 185 Probabiliter auctor hic loquitur de s. Catherina da Siena (1347-1380). 186 S. Martinus, ep. di Tours (316/317-397), qui “incontrò appunto nel cuore dell’inverno un povero seminudo e, non avendo più denari, prese la spada, tagliò in due la propria clamide (ne staccò, cioé, la fodera di pellicia) e ne donò la metà al povero. La notte seguente egli vide in sogno il Cristo, rivestito della metà del suo mantello militare, che diceva agli angeli: ‘Martino, ancora catecumeno, mi ha coperto con questo mantello’”; Lahache Jacques, Martino, vesc. di Tours, santo: BS VIII, 251.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==