898 templum dei mysticum beant! Quodsi quempiam aut maiestas aut negotia publica revocant ab hoc opere, faciens per alios mercede non cariturus. Redemptio captivorum, praesertim ab infidelibus, o quam gloriosa! quam meritoria! Nolanus Praesul Paulinus, postquam universa, et Ecclesiae et sua, in hoc opus prodegit, se tandem ipsum erogavit pro filio viduae pauperis mancipandum180. Quid ad haec, quibus in carcere gemit aurum, gementibus apud Mauros Scythasque captivis rectissime conducturum? Divus Petrus [169] Nolascus, D. Raymundus etiam, condidere sacros coetus Religiosorum, redemptioni captivorum tanta perfectione incumbentium, ut seipsos pro libertate eorum oppignorent181. Doleo hos tales viros, tam pios ac sanctos, abesse a Polonia182, quum Sarmatici magna veneratione fuit; etiam magnam devotionem erga eam parentes auctoris in vicino Podegrodzie viventes habuerunt, ac ipse auctor ab iuventute talem devotionem erga B. Cunegundam habuit. Cf. Positio, ss. 7.15.207. 566.635.661. 180 S. Paulinus, episcopus Nolanus (m. 431). Auctor mentionem facit de “l’epi- sodio narrato da Gregorio Magno nei suoi Dialogi (I,3), ove si narra che P. si offrì prigioniero volontario dei Vandali, in sostituzione di un giovane, figlio di vedova, catturato e portato in Africa dagli invasori. Egli sarebbe vissuto schiavo, facendo il giardiniere alla corte del re barbaro, finchè, riconosciuto quale vescovo, non fu liberato con gli altri prigionieri della sua città. Il fatto, da ritenersi leggendrio per quanto riguarda Paolino, potrebbe non esserlo interamente se si riferisce ad altro Paolino, uno dei due omonimi successori del nostro nella sede di Nola..., ai quali si adatta meglio la cronologia, relativa all’invasione dei Vandali [...]”; Celletti Maria Chiara, Paolino, Ponzio Meropio Anicio, vescovo di Nola, s.: BS X, 156-160 (P. I: Vita). 181 D. Petrus Nolascus, fundator Ordinis B.M.V. de Mercede (Mercedari), dedicati redemptioni captivorum (m. 1249). Non est tamen possibile verificare assertionem auctoris quod hi religiosi huic operi tanta perfectione incumbebant, “ut seipsos pro libertate eorum oppignorent”, quia de facto “la redenzione veniva effettuata con il danaro raccolto dai religiosi nelle diverse parti, ma anche dal ricavato di certi beni che i fedeli davano a questo scopo”, dum solummodo de iure – in casu insufficientiae mediorum materialium – “i religiosi dovevano offrire se stessi al posto dello schiavo (cio che sara il quarto voto dei Mercedari)”; cf. Rubino Antonio, Pietro Nolasco, santo: DIP VI, 1704-1710; Idem, Mercedari: ibid. V, 1219-1223. Non sunt tamen nobis nota exempla huiusmodi oppignorationis. D. Raymundus de Penafort († 1275), contrarie ad assertionem auctoris (quae fundamentum habuit in erronea traditione historica), non fuit fundator nec super nominati Ordinis nec alterius Ordinis cum eodem fine specifico, sed solummodo consilio religiosos Mercedarios in initio eorum fundationis (an. 1218) adiuvabat. Cf. Rubino A., ibid. 182 Utique, dum Ordo B.V.M. de Mercede (de redemptione captivorum) activitatem e Hispania in Italiam, Galliam, Irlandam, Africam et Americam extendit,
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==