897 restauratio templi mystici Per omnes Europae oras inter Orthodoxos hic Ordo pientissimus, hac propria sibi charitate sic inclaruit, ut vulgo Bonos Fratres175 vocemus propter opus vere bonum, quo bene occupantur. Sunt et locis in multis, ac praesertim Romae, aegrorum aedes, quibus omnia una cum pharmacis piorum liberalitas abunde suppeditans certam sibi ad caelos viam [167] sternit. Videre est in illa Urbe Summum Sacrorum Praesidem, videre purpuratum Ecclesiae senatum, pedibus egentium infirmorumque ordinem, quanto eorum solatio! quanto suo bono! quanta populi aedificatione! Quis enim non audeat, quod purpura non erubescit? Cibum deinde potumque ministrare egentibus, magnae Pietatis est. Clemens nonus vita ante biennium (scribo haec [anno] 1671) functus sanctissime, frequenter more Gregorii Magni inopes mensae adhibebat176. Loquuntur hanc charitatem passim, qui fuere experti. Sed illustres quoque feminae, Elisabethae177, Hedviges178, [168] Cunegundes179, hac virtute claruere. Felices, si nunc imitatores ha175 S. Ioannes de Deo, natus in Lusitania (m. 1550), fundator Ordinis Hospitalarii, cuius finis est: “l’assistenza corporale e spirituale degli infermi e dei bisognosi specialmente poveri”; fund. 1537; approb. 1571. Vulgo vocantur: “FateBeneFratelli”, in Polonia: “Bonifratrzy”. Cf. Botifoll Riccardo OH, Ospedalieri di San Giovanni di Dio: DIP VI, 982s. 176 Summus Pontifex Clemens IX anno 1669 mortuus est. Quod ille “inopes mensae adhibebat” auctor scire potuit ex auditu tempore suae commorationis Romae in fine anni 1667 (quo Clemens IX summum pontificatum nactus est) et initio anni 1668. Clemens IX notus fuit pro sua clementia et generositate erga pauperes; cf. Soranzo Giovanni, Clemente IX, Papa: EC III, col. 1830. Evidenter imitatus est s. Gregorium I Magnum, qui “potissimum misericordia erga pauperes” excelluit et uti Romanus Pontifex “convocabat quotidie duodecim pauperes” eis cibum potumque ministrando. Immo in ecclesia s. Gregorii al Celio (oratorium s. Barba- rae) adhuc exstat “tavola marmorea d’età romana che la tradizione vuole servisse a s. Gregorio I, papa, per il pasto dei poveri”. Cf. Monachino Vincenzo, Gregorio I: BS VII, 271-275 (P. XI: “Fama di Santità e Culto”); Pesci Benedetto, Gregorio I, Papa, detto Magno: EC VI, 1123-24. 177 Id est ad instar S. Elisabeth Hungariae († 1231); cf. LH, Lectio Altera ad Officium Lectionis die 17 novembris, quo eius memoria celebratur. 178 Id est ad instar S. Hedvigis, uxoris principis Henrici di Silesia, quae marito mortuo, in monasterio Cisterciensi in Trzebnica se clausit. Adhuc in saeculo S. Hedvigis in suo domo regia semper 13 pauperes habuit, quibus cibum potumque ministrabat. Cf. Nowodworski Michał, Jadwiga: EKN, VIII, 363. 179 Id est ad instar B. Cunegundis, clarissae (m. 1292), quae monasterium in Stary Sącz anno 1280 fundavit, in quo anno 1292 mortua est. Eius corpus ibi in
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==