Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

896 templum dei mysticum ratione? Singulis acto diebus, aliquid pii bonique in eorum honorem faciamus. Nunc sacrificio Missae devote assistendum, nunc eleemosyna eroganda, nunc mortificatio aliqua corpori inferenda; nunc, si adsunt, iniuriae condonandae; nunc, si desunt, virtutes [164] comparandae; nunc aliquod opus misericordiae exercendum; nunc maior in orationibus fervor adhibendus; nunc recollectius et sanctius vivendum. Denique quidquid acceptum Deo, quidquid ipsis honorificum, quidquid nobis ac proximo salutare, ob eorum amorem ac reverentiam praestandum. Hac arte Tutelares nostros optime coluerimus. Caput XXI Restauratio Templi Mystici Labefactatur Mysticum Templum per impia, per opera pia reparatur. Sic Assyrio Regi per eleemosynam redemptio [165] peccatorum suadetur a Daniele173. Sic Thobiam precationes, cum piis largitionibus, sepulturaque mortuorum, Deo fecerunt amicum174. Pietas enim ad omnia versatilis, et iratum placare Numen, et faventis gratiam retinere potens. Numerantur autem Pietatis actiones, quibus effeceris omnia apud Deum, quatuordecem. Quae ad corpus pertinent has refert hexametron: Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo. Quae ad spiritum referuntur isto continentur: Consulo, do, solor, moneo, doceo, oro, remitto. Visitandi infirmos opus praeclarum ab ipso Domino Servatore nostro collaudatum; qui “Infirmus”, inquit, “eram, et visitastis [166] me” (apud Mt 25[, 36]). Exercent hoc illi sane laudabiliter, qui non vacuis manibus aegrorum pauperum lectos accedunt. Ioannes Dei sic nuncupatus, beatissimus vir, Ordinem instituit, cuius est officii et vocationis infirmos quaerere desertos a fortunis, et curare. 173 Cf. Dan 4, 24: “Quam ob rem rex consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet delictis tuis.” 174 Cf. Tob 1, 6; 19-21; 2, 4; 7-9. 16.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==