895 tutelares templi mystici hominem alloquitur: “Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quoniam Angelis suis Deusa mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis” (Ps 90 [, 10-11]). Quasi breviter dixerit: saeptus Genii tutelaris custodia, nemo timeat periculum, nemo expavescat malum. Agnovit, quantum homini conferat Angelicum praesidium D. Augustinus, ut ipse coram Deo confitetur his verbis: “Magna [161] cura et vigilanti studio adsunt nobis, omnibus horis et locis” bAngeli custodesb “succurrentes, et providentes necessitatibus nostris, et solliciti discurrentes inter nos et te, Domine; gemitus nostros atque suspiria referentes ad te, ut impetrent nobis facilem tuae benignitatis propitiationem, et referant ad nos desideratam tuae gratiae benedictionem”, Soliloquia c.27 [, 3]. Quid autem illos impellit ad tantam nostri curam? Amor nostri. Diligunt enim nos; “diligunt” (ait idem) “nempe concives suos, per quos suae ruinae scissuras restaurari expectant” (ibid)172. Hinc tanta perseverantia nobis adhaerent, ut quamvis maximum peccatorem, ad extremum [162] tamen halitum non negligant, assiduo conversioni illius invigilantes. O quanta quisque mortalium facere bona queat, quanta sibi merita comparare, quanta vero evitare mala, si dato sibi a Deo, patre luminum, directori atque duci, genio sancto attendat et obsecundet? a om. Deus (BSV) b-b sunt verba indicata erronee in TDM uti allegata Tertius demum tutelaris est Divus ille, cuius nomen vel in sacro fonte, vel in Sacra Confirmatione nobis assumpsimus. Ideo enim tales Divos nostros Patronos vocamus, quia plura nobis praestant, quam velint patroni temporales clientibus. Irascitur nobis bonus Deus? illi mulcent iratum; non concedit rogata? [163] illi deprecantur; punire vult? illi cohibent; parcit? illi gratias agunt. Favent nostris bonis, favent meritis, favent beatitudini; et longe maiori desiderio, quam naufragos in portu socii, praestolantur. Igitur, quod solet Ecclesia, insinuo pie, ut horum tutelarium nostrorum recurrentes festivitates, cum octava celebremus. Qua 172 Augustinus, Divi Aurelii Augustini Hipp. Ep. Liber Soliloquiorum Animae ad Deum, cap. 27, n. 3, in: AMS, p.181.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==