Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

894 templum dei mysticum Caput XX Tutelares Templi Mystici Praecipui sunt, et praecipuo honore [aa] nobis colendi, Tutelares nostri: Augustissima et supereminentissima Virgo Dei genitrix, Angelus custos, et Sanctus, cuius nomen impositum habemus. a Probabiliter “a” omissum est ob inadvertentiam typographi. Ac Divinissimae Parentis, quis erga nos curam satis explicet? Vellem ego, si possem. Scio tamen illam non aliter nostri sollicitam [159] esse, quam fuerit sollicita Christi Domini, sui Filii unici atque dilectissimi, cum nos membra eius esse cognoscat. Capio mente fere singula eius in nos beneficia, sed verba mihi desunt, quibus ea proponam aliis consideranda. Unde breviter aio: Omnia habemus per Mariam, et in ea post Deum vivimus, movemur et sumus.168 “Ipsa [...] post Deum” (sentit hoc Albertus Magnus169) “est principium omnis gratiae in nobis” (in lib. Mar. 1. Gen. n. 12)170. Hinc devotissimus illi Bernardus: “Totis”, ait, “medullis cordium, totis praecordiorum affectibus, et votis omnibus Mariamb veneremur: quia sic est voluntas eius, qui totum nos habere voluit per Mariam”171. b add. “hanc” (PL) [160] Tutelaris alter, Angelus est, cuius illico traditi sumus cus- todiae, postquam esse caepimus. O quantum ab hoc et osequii, et sollicitudinis accipimus! David Divina Sapientia excultissimus ita 168 Cf. Act 17,28: “In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus”. 169 S. Albertus Magnus, Doctor Ecclesiae (“universalis”), † 1280. Cf. Walz Angelo, Alberto Magno, BS I, 710-712. 170 Albertus Magnus, Biblia Mariana, Lib. Genesis, n. 12, in: B. Alberti Magni Opera Omnia, Parisiis 1848, vol. 37, p. 367. Etiam in edition separate huius operis, Coloniae Agrippinae 1625, p. 82, ubi ante verba his allegata legitur: “Glosa, ne diluvio pereant”, et post ea legitur: “Genesis 7: “Ingresso Noe”, id est Christo, ‘in arcam’, id est in uterim Virginis Mariae, quod factum est in Incarnatione, rupti sunt omnes fontes’, id est gratiarum, ‘abyssi magnae’, quando gratiarum diluvium Mariae inundavit, et diabolus est submersus, et peccata deleta” (ibid., pp. 82-83). 171 Bernardus, In Nativitate B.V. Mariae – De aquaeductu, §7; in: S. Bernardi Abbatis Clarae Vallensis – Sermones de Sanctis, serm. 68: PL 183, 441.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==