893 dedicatio templi mystici Christum, perque Matrem eius, et ex tunc meam pretiosissimam, ago immensas gratias. a “Viti” (Pawłowski) Educationis meae a cui acceptum feram, mi Deus Trinitas? Tu nosti, quibus periculis obnoxia et subiecta fuerit aetatula mea illa rudis, fragilis et nihil praeter bestialem sensum sentiens. Tu membra fovebas firmabasque; tu vacillantes gressus ac passus tenebas et dirigebas; tu belluinam in me vitam decoquebas, ut ad rationalem tandem emergerem. [...] Et quis pro me tunc, o Deus meus, glorificavit te? Illam vero aetatem meam sequentem, in qua usus rationis mihi tandem illuxit, et deinceps luxit, quis mihi ostendit alius, o Domine, praeter [157] te? Et dedicavine tibi primum usum rationis meae b? fieri id potuit, fuisse nescio: vellem fecisse. Dig- num enim erat, ut ex tunc, te Deum Conditoremque meum, tota omnitudine essentiae meae amarem, adorarem, laudarem, subditum me profiterer, ac subiectionis tributum cum timore et amore adferrem atque protestarer. Quod tunc factum non est, facio, Domine, in praesenti, meque tibi nunc, pro tunc, primitialibus omnibus actibus atque affectibus te dignis, Tibi a me debitis, profundo, impendo, immolo, sacrifico, holocaustifico, in omnimoda, in omni possibili puritate, intensione, circumstantia”167. a add. “progressum” (Pawłowski) b add. “primitiasque discretionis, ac humanae libertatis meae” (ibid.) Taliter decet unumquemque [158] Christianum diem sui Natalis transigere; in hac gratiarum actione, non inter pocula ac lautos missus, encaenia spiritualia peragere. 167 Pawłowski Daniel, Vita P. Gasparis Drużbicki Polini SI, Cracoviae 1670, pp. 3-5. Annotationes seu correctiones textuales factae sunt secundum textum huius Dedicationis qui invenitur in examplari huius libri in Archivo Generali Societatis Iesu (AGSI).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==