890 templum dei mysticum pro minimo duxit, quod ab humano die iudicatus fuit. Egit satis pro aliorum aedificatione et salute, quantum in se erat et poterat: sed ne ab aliis aliquando iudicaretur, vel non despiceretur, cohibere non potuit. Ideo totum Deo commisit, qui totum noverat; et patientia ac humilitate contra ora [149] loquentium iniqua aut etiam vana ac mendosa cogitantium atque pro libitu suo quaeque iactantium, se defendit. Respondit tamen interdum, ne infirmis ax taciturnitate sua generareta scandalum. Quis tu, Christiane, ut timeas a mortali homine? [...] Quid prodestb aliquis in te verbis aut iniuriis? Sibi potius nocet, quam tibi; nec poterit iudicium Dei effugere, quicunque est ille”. Proinde “iacta cor tuum c in Domino, et humanum ne metuas iudicium”(De Imitat. Christi, l. 3, c. 36).162 Non est vitium campanae, si male pulsetur, cum bona sit. a-a “ex sua taciturnitate generaretur” (ICH) b “potest” (ibid.) c add. “firmiter” (ibid.) Postremo, optima comparandae atque conservandae famae ratio est: detrahere nemini, detrahentibus aures non praebere, in laudandis [150] aliis non esse parcum. Caesari statuas Pompeianas restituenti163 dictum est ab aliquo eum suas locasse: ita non invidens alienae gloriae suam propagat. Quidam Divorum gesta virtutesque celebrando accenduntur ad paria fiuntque Divi. Mag- num quoque nomen habent, qui magna potius faciunt ex parvis, quam ex magnis parva. Hoc modo campanam Templi Dei clare sonoram reddes. 162 ICH, p. 206. Notandum est quod verba “iacta... iudicium” posita sunt initio capituli 36, ex quo allegatio provenit. 163 Caesar, Julius C. († 44 a.C.) Pompeium anno 48 in proelio ad Pharsala vicit, et mox postea Pompeius occisus est, Ceasar autem imperium absolutum in statu romano obtinuit. “Cominciava, nel 45, per Cesare la possibilità di procedere a una riforma dello stato secondo i suoi ideali. Anzitutto egli, con provvedimento diretto a dimostrare la sua volontà di pacificazione, emanò un’amnistia e volle persino far restaurare le statue di Sila e Pompeo Magno...”; Levi Mario Attilio, Cesare, Gaio Giulio: EI IX, 872. Secundum Plutarchum, Cicero ita istam actionem Caesaris ad- iudicavit: “Pompeii etiam statuas, quae dejectae erant, non est passus jacere, sed restituit, estque tunc a Cicerone dictum, Caesarem restituendis Pompeii imaginibus suas stabilire”; v.: Plutarchus, Caius Julius Caesar, LV II, 3 in: Plutarchi Vitae, vol. II, Parisiis 1878, p. 876.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==