889 campana templi mystici Magnus Basilius157 probe concitans: “aAd calumnias”, inquit, “tacendum non est, non ut contradicendo ulciscamur, sed ne mendacio inoffensum progressum permittamus, aut eos, qui seducti sunt, damno inhaerere patiamura (ep. 65)”158. Non tamen suadeo, ut levem infamiam gravi persequaris vindicta, immo, quum te nequeunt mordere latrantes canes vilipendas. Solenne est multorum vitium denigrare famam alienam, cum nullam ipsi habent; quae noctua lucem amat aut laudat? Sed neque pauci sunt, qui per aliorum [147] ignominiam volunt evadere gloriosi. Hinc et Christus ipse summa perfectio a linguis petulantibus et mordacibus non penitus liber fuit, ut recte in persona eius loquitur Imitator [Christi]159: “Multas querimonias de me frequenter audivi; confusionemb et opprobria benigne sustinui: pro beneficiis ingratitudinem recepi, pro miraculis blasphemias, pro doctrina reprehensiones” (l. 3, c. 18).160 a-a “Sed quia calumniae silentio non praetermittendae, non ut contradicendo nos ipsi ulciscamur, sed ne mendacium progredi et deceptos laedi patiamur...” (PG) b “confusiones” (ICH) Quid, quod plerumque pluribus odiosi fiunt, qui uni Deo cupiunt esse amabiles? Quare Doctor mundi Paulus optime profatus: “Si adhuc hominibus placerem, Christi” (inquit) “servus non essem” (Gal 1[, 10]). Et tu, “cum recte vivas, ne cures verba [148] malorum”161. Quanquam sapidior haec offa est Catoniana, quam Pauli suavissime conditam exemplo mihi quispiam porrexit: “Multi multa loquuntur, et ideo parva fides est adhibenda. Sed et omnibus satis esse non est possibile. Etsi Paulus omnibus studuit in Domino placere et omnibus omnia factus est, tamen etiam 157 S. Basilius, Doctor Ecclesiae dictus “Magnus”, († 379). 158 Basilius Magnus, Epistola 207 (sic!): PG 32, 759 (n. 309). Notanda est valde diversa versio in PG e lingua graeca textus originalis in lingiam latinam (vide annotationem textualem a-a). 159 Cf. supra, c. III, nota 17. 160 ICH, I, III, c. 18, nota 17, 161 Cato Marcus Porcius, Censorinus (235-149 a.C.) scriptor et politicus romanus, in: Dicta catonis quae vulgo inscribatur Catonis Disticha de Moribus, edit. Geyza Némethy, Budpestini 1895, p. 28: Disticha, Liber III, 2.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==