888 templum dei mysticum nes bonus odor Christi simus, non degeneres a Vite palmites, non discrepantia Capiti membra; volebat denique, ut ubique vita celebres, moribusque sancti habeamur; neque ullus inter nos [143] reperiatur, cuius fama non sinistre mala spargatur. a-a “providentes” (Rom: BSV) b “tantum” (ibid.) Huc praeterea facit illud vulgare quidem, sed non respuendum: Omnia si perdas, famam servare memento. Quod tamen ita non est concipiendum, ut, licet foede saepeque delinquamus, iactemus nihilominus esse nos Apostolis sanctimonia proximos; sed potius rerum nostrarum vitaeque iacturam pati nos convenit, quam ut mali nominis exempla posteris relinquamus. Nec mihi placere illud potest: Si non caste, caute; placet magis: Et caste et caute. Sapientis effatum, quis non approbet? “Melius est” (ait ille Prov 22[, 1]) “nomen bonum, quam divitiae multae: [144] super argentum et aurum gratia bona. Melius est nomen bonum” (idem) “quam unguenta pretiosa” (Eccle 7[, 2]). Quapropter, Christiane, eodemmonitore, “curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri pretiosi et magni” [Eccli 41, 15]. Sed vereor, ne hic in errorem labaris; ne putes, nomen bonum, quod bellis iniustis praesertim, quod ingenti profusione sanguinis, quod opibus per fas nefasque congestis, quod honoribus arte non bona quaesitis, quod invasione regnorum, quod ereptione ditionum, quod saeculari prudentia, quod vana tumidaque scientia, quod oppressione debilium, quod infamia aliena, [145] quod ruina proximorum, quod astu, dolo, ficta probitatis imagine, sine vero virtutis splendore paratur. Illud nomen bonum est, quod vita bona, virtus, sinceritas, pietas non fucata, constans Divinae gloriae zelus, humanarum rerum verus contemptus, aeternorum cura, amor Dei, dilectio proximi, mores Divinis conformati perfectionibus, idem in adversis ac prosperis animus, et illa maxime maxima virtutum omnium capita, Fides, Spes, Charitas, producunt, nutriunt, conservant. Hic famae talis partus emorietur nunquam, vere gratus et mundo et caelo. Hunc tibi, si quis conspurcare voluerit [146] aut extinguere, calamo sive lingua, audacter in illum poteris, immo debebis assurgere. Ad hoc
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==