887 campana templi mystici “Ex fructibus eorum cognoscetis eos” [Mt 7, 20]; hoc dixit Veritas de falsis prophetis, fictis Christianis. Quocirca fidem nostram probemus operibus fidei, ut et simus, et agnoscamur ex his tectis esse Templa Dei vivi. [141] Caput XVIII Campana Templi Mystici Quid aliud est, nisi Fama? Hanc exprimere volens politicus (Saa- vedra154) pingebat campanam cum lemmate: “Ex pulsu noscitur” (in Symb.)155. Pulsus indicat, num integra, num sit campana rupta? Quamvis autem rarius famae sonus attendendus, qui iuxta hominum affectus crescit aut decrescit, nec illico quispiam ne- quam habendus arbitrio popularis aurae; tamen unicuique servo et sequaci Iesu Christi enitendum, ut nomen bonum, quantum valeat, procuret apud omnes. Hoc suadet scribens Romanis [142] Apostolus: “aut provideamusa bona non solumb coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus” (Rom 12, 17). Hoc et Philippensibus ingerens: “Quaecunque”, ait, “sunt vera, quaecunque pudica, quae- cunque iusta, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quae- cunque bonae famae; si qua virtus, si qua laus disciplinae: haec cogitate” [Phil 4, 8]. Volebat illud Vas electionis156 omnes nos esse vasa gloriae tam apud Deum, quam apud homines: volebat, ut om154 Saavedra Faxardo, Diego de (1584–1648). – “Scrittore e diplomatico spagnolo... Passò molto tempo a Roma...”; Anon Saavedra, Fajardo, Diego de: New Times (Grande Enc. Univers.), XVI, 8913. “La principale opera del S. é la Idea de un Principe politico cristiano representada en cien empresas, pubblicata a Münster nel 1640. L’opera ebbe traduzioni in molte lingue di Europa e in latino ... Alla dissertazione di ciascun capitolo é premessa un ‘impresa’, ossia un disegno simbolico, allegorico, accompagnato da un motto latino, forzati l’uno e l’altro a significato etico e politico, che danno materia e argomento ciascuno a un commento intero a tracciare le qualità etiche e politiche che devono adornare un immaginario principe perfetto, il prototipo del principe Cristiano”; Giannini Alfredo, Saavedra Fajardo, Diego: EI XXX, 370. 155 Saavedra Faxardo A. Didaco, Idea principis Christiano-Politici 101 Symbolis expressa, Amstelodami 1651, p. 83: Symbolum XI. 156 Sic denotatur s. Paulus, Apostolus; cf. Act 9, 15.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==